potia, vt spero, epistolae meae vorasti. Quanquam quum impuden¬
tiae crimine nihil atrocius Homerus inuenerit, quo tu crebram in me
lapidationem fecisti, iocis scilicet mecum assuescens, non video quid
reliquum tibi feceris, quo luculentiorem plagam incutere mihi possis.
Sed tamen si quid restat, recipere plagam non grauabor, dum tuo
animo obsequaris,
Libens tamen hoc tibi suaserim, vt.si te adhuc malus ille genius
tuus huiuscemodi agit intemperiis, in illum exuccum et monogram¬
mum theologum, qui tibi semissis homo male cogitat, mucronem stili
tui obuertas. Satis enim mihi videor periculum stomachi tui fecisse.
Interim silentio indulgebo, vt attentius te spectem cum illo congre¬
dientem, si quando caput ex insidiis et latebris exeret: et tui
stomachi ludos quoquo modo meditabor, qui bellus et delicatus
amicus palpatoribus gaudes amicis. Proinde si lubet, Deloino iam
non meo sed tuo scribe, qui mellitis tecum certabit epistolis : quan¬
quam ipse queritur te alteri iam eius epistolae non respondisse.
Ruseus vix ausus est salutem mihi committere ad te verbis suis
mittendam: quem in te merito excandescere arbitrabar; ei enim
epistolam tuam ostendi, in fronte quidem suauem et illectricem sed
intus amarulentam. Itaque autor tibi sam vt te totum his amicis
des, qui amicitiam tractare mollioribus articulis nouerunt. Ego vero
in gratiam cum seriis redibo iocisque salutem multam dicam, qui
mihi male eloquentiae tuae gratiam conciliarunt.
Illud calumniae plenum pene per obliuionem omisi, quod verba
tu epistolae meae repetens, inquis in praesenti pro inguies scripsisse
me confingis; quasi vero scilicet superioris tuae epistolae verba
ementitus sim. Hoc enim ipse quereris, cum tamen reuera ego per
anthypophoram loquerer, non te ita dixisse affirmans sed dicere
posse: vbique enim inquies in futuro in scheda mea scriptum est.
Ita non tantum argutiis rhetoricis, vt solebas, sed etiam sycophantiis
oppugnare me instituisti.
Nondum eram cum Episcopo collocutus, ex quo tu ad eum seri¬
pseras, etiamsi literas tuas videram. Vale, et thema aliud auspicare,
sì tibi rod dvremirréAXew vicissitudo cordi est. Omnia arbitrii tui facio.
Parisiis. Calen. Febr.
Locus qui te conturbat in epistola mea, sic legitur in scheda quae
est apud me: ‘ Faber toties a me cum honoris praefatione nominatus
nescio quam gratiam mihi rependit, certe vt multis videtur iniquam.