Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0528
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 529 [529]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0528

OCR

915] FROM WILLIAM BUDAEUS 479 potia, vt spero, epistolae meae vorasti. Quanquam quum impudentiae crimine nihil atrocius Homerus inuenerit, quo tu crebram in me lapidationem fecisti, iocis scilicet mecum assuescens, non video quid reliquum tibi feceris, quo luculentiorem plagam incutere mihi possis. Sed tamen si quid restat, recipere plagam non grauabor, dum tuo animo obsequaris, Libens tamen hoc tibi suaserim, vt.si te adhuc malus ille genius tuus huiuscemodi agit intemperiis, in illum exuccum et monogrammum theologum, qui tibi semissis homo male cogitat, mucronem stili tui obuertas. Satis enim mihi videor periculum stomachi tui fecisse. Interim silentio indulgebo, vt attentius te spectem cum illo congredientem, si quando caput ex insidiis et latebris exeret: et tui stomachi ludos quoquo modo meditabor, qui bellus et delicatus amicus palpatoribus gaudes amicis. Proinde si lubet, Deloino iam non meo sed tuo scribe, qui mellitis tecum certabit epistolis : quanquam ipse queritur te alteri iam eius epistolae non respondisse. Ruseus vix ausus est salutem mihi committere ad te verbis suis mittendam: quem in te merito excandescere arbitrabar; ei enim epistolam tuam ostendi, in fronte quidem suauem et illectricem sed intus amarulentam. Itaque autor tibi sam vt te totum his amicis des, qui amicitiam tractare mollioribus articulis nouerunt. Ego vero in gratiam cum seriis redibo iocisque salutem multam dicam, qui mihi male eloquentiae tuae gratiam conciliarunt. Illud calumniae plenum pene per obliuionem omisi, quod verba tu epistolae meae repetens, inquis in praesenti pro inguies scripsisse me confingis; quasi vero scilicet superioris tuae epistolae verba ementitus sim. Hoc enim ipse quereris, cum tamen reuera ego per anthypophoram loquerer, non te ita dixisse affirmans sed dicere posse: vbique enim inquies in futuro in scheda mea scriptum est. Ita non tantum argutiis rhetoricis, vt solebas, sed etiam sycophantiis oppugnare me instituisti. Nondum eram cum Episcopo collocutus, ex quo tu ad eum seripseras, etiamsi literas tuas videram. Vale, et thema aliud auspicare, sì tibi rod dvremirréAXew vicissitudo cordi est. Omnia arbitrii tui facio. Parisiis. Calen. Febr. Locus qui te conturbat in epistola mea, sic legitur in scheda quae est apud me: ‘ Faber toties a me cum honoris praefatione nominatus nescio quam gratiam mihi rependit, certe vt multis videtur iniquam. 120. iam E: iamiam F. 123. EN? : Ruzeus N? Lond. 136. tantum om. H. 141. Calen. E: Calendas H Lond. : Calendis N°. Februarii H. 108. Homerus] Cf 0d. 22. 424. 131. repetens] Cf. Ep. 906. 133 n. 115.theologum | Lee ; cf. Ep.906. 448 n. 138. scripseras] Cf, Ep. 906. 504. 122, epistolae] Not extant. 142. epistola] Ep. 810. 34-8. i To

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1473 px
Image height
2469 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
906.11 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0528.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0528.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit