OCR
915 | FROM WILLIAM BUDAEUS 477 volumina illa Paroemiarum tuarum aedita, iis tantum vti licebit credo quae tu concenturiasti et veluti in numeros legitimos redegisti: quasi vero si quis compascuum agrum maceria concluserit, vt viciniae intersepiat, id se vsu cepisse iure contendere possit ac suum propriumque fecisse. Quod eo etiam iniquius esse possit, si paroe- 30 miarum appellationem ita late patere volueris, vt omnia belle, scite, lepide dicta tui iuris feceris. Sed sit ita sane, vt hoc iure tuo feceris, cui omnium rei literariae partium constitutio arbitriumque consensu publico mandata sunt aut permissa :'liceat saltem precario istis vti, vt de Epimetheo notasti, 3 et a te vtenda rogare ; iis praesertim qui rerum commercia nouerunt et aliena etiam facere sui mancipii possunt. Cuiusmodi autem ista est improbitas, vt in mari illo et pelago antiquitatis, quod omnium iure naturali commune est (si iuris peritis credimus), expiscari vnus homo bellissimum quodque permittat sibi et piscationis vsu omnibus 40 où interdicat? Parum erat, credo, Adagiorum volumina anniuersario labore repetita ad circumfluentem vsque copiam auxisse, et velut euerriculo quodam iniquarum macularum gratiam et venustatem antiquae lectionis exhausisse, nisi etiam aliis inuideres qui vestigia tua sequuntur. Atqui si vir bonus sis talisque qualem te esse 45 semper existimaui, quum latifundia vtriusque linguae ita messueris vt inde magnam tibi gloriam compararis, nobis non succensebis si tanquam spicilegio persequamur quae vel oculos tuos in tanta copia fugerunt vel a te neglecta sunt, quanquam frugi homine atque etiam tenacissimo, Nov 8 od Backdvus Tus Kal tots éemikahapwpévors évoxAcis, 50 ó mévras ye toùs AeyuOvas TOV povedy Kal mávra TH Ayia TOY madAaLOV ämobepioas. Quin id etiam scire peruelim, nisi curiosus esse videar, quando illa dicta seposita perdere me nolle dicis: an quae tot tantaque aedis quotidie volumina vix sufficientibus praelis atque vni prope tibi vacan- 55 tibus officinis, ea ex tempore fundas fanatico furore instinctus, nec istis texendis filum ante sepositum habueris, scriniatim etiam titulis praenotatis, Sunt enim qui aiunt ante annorum hebdomadas apparasse te quae nunc éral\Ayl\os exeunt. Quod si verum esse scirem, ego animi tui aequitatem tuamque charitatem in publicum 60 amplecterer omni suffragii mei fauore. Quid enim commendabilius est quam quae iuuenilibus annis congesseris, nolle tecum sepeliri ? Mihi enim id perinde esse videtur atque si ciuis quidam Romanus Musarum diuitiis circumfluens, annuis et menstruis congiariis populi plausum mereri bonaque sua elargiri in animum induceret, atque ita 65 de omnibus mereri vt etiam primoribus et ordinibus tesseras suas 33. F: omnium ipsi rei F. 50. Backaivws E. i 43. euerriculo] Of. Cic. N. D. 3. 30. 74. 54. dicis] Ep. 906. 130.