OCR Output

nona

476 LETTERS OF ERASMUS [1519

Improbum, inquis, votum: improbum sane, sed quod nec ipse plane
95 improbet. Ergo nec existimationi nec commodis tanti viri inuideo,
cuius eloquentia apud me pluris est quam totius Galliae opes. Sed
in hoc ista scribo, vt si quid habes, actutum me certiorem reddas
cur semper neglectis Gallorum, nunc primum fastiditis Italorum
ingeniis, Germanica tam ambitiose assectemini.
100 Vale ex vrbe Roma. quarto Calen. Februarias.

906915,,, FRom WILLIAM BUDAEUS.

Farrago p. 36. Paris.

F. p. 198: HN: Lond, iii. 57: LB. 383. I February (1519).
G. BYDAEVS ERASMO ROTERODAMO S.

Vip! enarrationem quam in epistolam meam scripsisti, illam
scilicet humanitatis plenam, sed tibi antea inusitatae; in qua etsi
omnia mihi perplacuerunt, tamen variis curis implicitus nune, vt
arbitror, non respondissem, nisi in epistolae tuae appendicula obti¬

5 cescere me vetuisses. Nam ne me adeo supini ocii hominem esse putes,
qui diu iam paterfamilias factus septimo etiam filio auctus sim:
domum nuper emi in eamque migraui, simul et reconcinnandam
fabris tumultuarie locaui, libris interim et chartis in congerie iacenti¬
bus. In hac transitione opes meas recensui antea mihi incognitas,

tone me non serio excipere putes quod de diuitiis meis aspersisti.
Quod tamen ipsum quonam modo in mentem tibi venerit, non
intelligo; quum in libris et liberis bonam census mei partem habere
me semper prae me tulerim atque etiam testatus sim.

Sed quam illud scitum mihi visum esse censes, quod in Epimethei

35 mentione dicacem me et eruditum velut ex commentario facis? vt
paucula quaedam quae tu bona dicta vocas, seposita velut in nume¬
rato habeam; quae etiam ipsa perditurus eram, nisi te amicum
nactus essem in quem ipsa intorquerem. Memini alias abs te nescio
quid simile in me iactatum, etsi nunc notare locum non possem.

20 Eia tu, cui vel ioco amicum perstringere religio est : tam stupidae
auris esse me lectorem putasti, vt id semel dictum non satis exau¬
dissem? Ante te paroemiologon id ius fuisse scimus, vt antiquorum
inuentis studiosissimo cuique ita vti frui liceret, vt ne in alienam
quidem possessionem inuasisse videretur, sed veluti floribus decer¬

25 ptis vti in agro publico enatis et occupaturo expositis. Nune post

914. 94. plane add. F. 95. Ergo E: Ego H. 97. reddas E: facias P.
915 Io. excipere E: accipere N. 19. possim H.

915. 5. vetuisses] Ep. 906. 571. 7. domum] In the rue St. Martin at
6. septimo] For the growth of Paris; cf. BE* 43.
Budaeus’ family ef. Epp. 403. 148-9, 14. Epimethei| Cf. Ep. 906. 119-49.
989. 22-3 with BE*, 6, 19, 103, 134. 20. amicum] Cf. Ep. 906. 128 n.