OCR Output

906 | TO WILLIAM BUDAEUS 455

in me scripsit, attentius legeret, qui vtriusque sermonem expenderet?
cum bona pars satis esse iudicasset ad me condemnandum, quod
Faber in me scripsisset, et ita scripsisset vt ego nihil responderem.

Atque hic vteris argumentis (quod tua pace dictum sit) parum
yerecundis. Primum cum ais me eo euasisse opinionis vt ne ex
alienis posthac elogiis pendere debeam: deinde, quod addis Fabrum
suis scriptis patrocinantem me attigisse, cum in eo loco nihil illi
mecum esset negocii: ad haec, quod meam Apologiam, et breuem
pro causae modo et, quod constat, plusquam extemporariam, longam
ac meditatam defensionem vocas: postremo, quod assumis nihil
futurum fuisse periculi apud eruditos, etiamsi Fabro nihil, aut si
neglectim respondissem. Ego famam nunquam sum aucupatus, nec
ad hunc scopum mea studia destinaui; quod tu, mi Budaee, nimis
frequenter impingis. Nec eo progressus sum opinionis vt mihi
tutum sit obticescere, si quis impingat quae impegit Faber; nec
acriter aut ferociter illi respondeo, sed amice candideque. Nihil
enim me mouet quod rem per se atrocem verbis eleuas, ‘quouis
modo crimen aspergenti, et ‘secus quid, vt fit, de scriptis tuis
senserit quodam loco,” et ‘si quisquam scriptor secus de te senserit.”
Istae praeclarae meróoes, cum res extet, non multo verecundiores sunt
quam si quis consolans eum cui elephantus sit abactus, dicat esse
deiecti animi ob tantilli animalculi iacturam commoueri: aut si cui
perisset ingens smaragdus, neget esse virilis animi ob lapilli vnius
damnum animo discruciari.

Verum vt hactenus omnia ioco tribuamus, rursum in te con¬
stantiam desydero. Cum in posterioribus literis me victorem
pronuncies, hic meam defensionem errorem vocas et causificationes.
Mox. in Graecis quae sequuntur, factus aliquanto mitior, sic tribuis
eloquentiam vt fatearis mihi deesse rationem ac modum vtendi,
perinde quasi furioso tradas ensem. Deinde totum Hieronymum
a me exigis, perinde quasi ego meum erratum illius exemplo de¬
fenderim. Imo nego me ad illius exemplum atrocius respondisse,
cum grauius essem quam ille prouocatus. Vt nihil iam ad rem
pertineat quod declamas Hieronymum et Augustinum homines

ais addubitare te an ob id Hieronymus actus ad Christi tribunal
vapulauerit, quod in Rufinum scripserit: cum somnium illud, vt
ipse testatur, adolescens somniarit, in Rufinum non nisi senex
scripserit, atque adeo ne ad Augustinum quidem.

266. F Corrig. : legerent . . . expenderent E. 287. tantilli 7: tanti E.
270. ais] Cf. Ep. 810. 75-81. 295. Deinde] Ep. 810. 114.

282, eleuas] Cf Ep. 810. 83, 79, 86. 299. declamas] Ep. 810. 116-8.
291. in posterioribus] Ep. 896. 60-2. 301. addubitare] Ep. 810. 112,3.

292. hic] Ep. 810. 95, 100. 303. testatur] Hier. Ep. 22. 30.

270

280

285