me ne tantulum quidem fuisse commotum ; et adeo non fuisse com:
motum vt amicos quosdam Germanos, id non satis aequo animo
ferentes, riserim verius quam placarim. Quorsum igitur attinent
illa depuà xa) poBepd ? ‘Itane vero, si quid tibi familiariter atque
230 amicitiae iure fretus dixero, tu in me eloquentiae tuae aciem stringes?
et vt animo obsequaris iracundulo, ad satietatem mecum delitigabis?’
caeteraque quae in hanc sequuntur sententiam. Si haec serio scribis,
vbinam est in scriptis meis ista tam impotens iracundia? vbi deliti¬
gatio? vbi mea Minerua facundiae praesidiis fretus aduersus iustitiam
235 depugno? Sin ludis, qua nota sentiet lector vtriusque nostrum
ignarus esse iocum, in quo tu tam scite adumbras stomachantem,
vt qui vere indignetur non queat seipsum melius repraesentare quam
tu simules? Si tibi placet lusus Laconicus in amicum, qui vsque
ad vulnera tuberaque solet progredi, videlicet quo me doceas toleran¬
240 tiam ; vide ne quis istud causetur parum tempestiuum in hominem
aliquanto quam tu es natu grandiorem, cum cruentus ille Lycurgi
lusus iuuentutem duntaxat excerceret. Iam periculum est ne cui
veniat in mentem vt simile quiddam dicat in te quale celebratur
Platonis in Diogenem. Is cum calcasset culcitram Platonis, ait se
245 Platonis fastum calcare: ‘Calcas, inquit Plato, ‘sed alio fastu.’
Verendum igitur est ne quis animaduertens tam iracundis literis
tuis meam castigari iracundiam, tibi dicat itidem: ‘Obiurgas ira
cundiam, sed alia iracundia’ Ceterum agis iracundum, non
irasceris. Vt agas, certe nimium scite agis, quemadmodum Aiacem
250 egit Lucianicus ille histrio, qui inter agendum vni atque alteri
caput comminuit, non sine metu caeterorum. Sed ille personatus
agebat, tu nuda facie cum amico agis. Quod si vultum ista loquentis
aut scribentis cerneret aliquis, fortassis intelligeret saeuitiam verbo¬
rum meros esse lusus. Nunc lector vultum scribentis non cernit,
255 animum ex verbis aestimat.
Sed haec alias: nunc epistolae tuae seriem persequar. Ais, si
mihi fuisset integrum, suasurum fuisse te vt dissimularem quid
Faber in me scripsisset: cum in hac eadem epistola fatearis te, si
res pro tuis rostris ageretur, non adempturum mihi dicendi pro me
260 facultatem, sed clepsydras pauciores infusurum. Hoc consilium quale
futurum fuerit, in praesentia non expendo.. Illud habeo compertis¬
simum, eruditos quosdam, neque postremi nominis viros, lecta illa
Fabri insectatione mihi nonnihil timuisse; qui iidem prodita nostra
Apologia metum omnem posuerunt, meaeque innocentiae sunt gratu¬
265 lati. Quotum autem quenque futurum fuisse censes, qui quae Faber