OCR
906 | TO WILLIAM BUDAEUS 455 in me scripsit, attentius legeret, qui vtriusque sermonem expenderet? cum bona pars satis esse iudicasset ad me condemnandum, quod Faber in me scripsisset, et ita scripsisset vt ego nihil responderem. Atque hic vteris argumentis (quod tua pace dictum sit) parum yerecundis. Primum cum ais me eo euasisse opinionis vt ne ex alienis posthac elogiis pendere debeam: deinde, quod addis Fabrum suis scriptis patrocinantem me attigisse, cum in eo loco nihil illi mecum esset negocii: ad haec, quod meam Apologiam, et breuem pro causae modo et, quod constat, plusquam extemporariam, longam ac meditatam defensionem vocas: postremo, quod assumis nihil futurum fuisse periculi apud eruditos, etiamsi Fabro nihil, aut si neglectim respondissem. Ego famam nunquam sum aucupatus, nec ad hunc scopum mea studia destinaui; quod tu, mi Budaee, nimis frequenter impingis. Nec eo progressus sum opinionis vt mihi tutum sit obticescere, si quis impingat quae impegit Faber; nec acriter aut ferociter illi respondeo, sed amice candideque. Nihil enim me mouet quod rem per se atrocem verbis eleuas, ‘quouis modo crimen aspergenti, et ‘secus quid, vt fit, de scriptis tuis senserit quodam loco,” et ‘si quisquam scriptor secus de te senserit.” Istae praeclarae meróoes, cum res extet, non multo verecundiores sunt quam si quis consolans eum cui elephantus sit abactus, dicat esse deiecti animi ob tantilli animalculi iacturam commoueri: aut si cui perisset ingens smaragdus, neget esse virilis animi ob lapilli vnius damnum animo discruciari. Verum vt hactenus omnia ioco tribuamus, rursum in te constantiam desydero. Cum in posterioribus literis me victorem pronuncies, hic meam defensionem errorem vocas et causificationes. Mox. in Graecis quae sequuntur, factus aliquanto mitior, sic tribuis eloquentiam vt fatearis mihi deesse rationem ac modum vtendi, perinde quasi furioso tradas ensem. Deinde totum Hieronymum a me exigis, perinde quasi ego meum erratum illius exemplo defenderim. Imo nego me ad illius exemplum atrocius respondisse, cum grauius essem quam ille prouocatus. Vt nihil iam ad rem pertineat quod declamas Hieronymum et Augustinum homines ais addubitare te an ob id Hieronymus actus ad Christi tribunal vapulauerit, quod in Rufinum scripserit: cum somnium illud, vt ipse testatur, adolescens somniarit, in Rufinum non nisi senex scripserit, atque adeo ne ad Augustinum quidem. 266. F Corrig. : legerent . . . expenderent E. 287. tantilli 7: tanti E. 270. ais] Cf. Ep. 810. 75-81. 295. Deinde] Ep. 810. 114. 282, eleuas] Cf Ep. 810. 83, 79, 86. 299. declamas] Ep. 810. 116-8. 291. in posterioribus] Ep. 896. 60-2. 301. addubitare] Ep. 810. 112,3. 292. hic] Ep. 810. 95, 100. 303. testatur] Hier. Ep. 22. 30. 270 280 285