OCR Output

456 LETTERS OF ERASMUS [1518

os Multa praetereo sciens quae tu animi causa fingis: quod genus
illud, ‘me te longa versauisse epistola, quasi ab aduersario meo
steteris prodita amicitia, aut scriptorum meorum indicaturam epistola¬
rum licentia eleuaris’ Haec quisquis leget, protinus requiret
expostulatricem illam epistolam meam; cum in his quae extant,
310 adhuc ne verbo quidem huiusce rei meminerim. Ac mox eipovesoy
i naso suspendis, quod obiter adiecerim orthodoxos omnes veteres ac
È recentes in eadem esse causa in qua me Faber collocat: nam ipse
i adäpopos eram, quod ad eam rem attinet. Vt non egeant illi meo
d patrocinio, certe videbor excusatius eam opinionem tutatus. fuisse

| aduersus Fabrum, in qua tot egregios viros habeam 6poynpovs. Ad
haec quantumuis magni sint illi, tamen nemini vitio datur summos
etiam viros a calumnia defendere; cum sint qui Christo aduersus
impias calumnias suis libris patrocinentur. Nee mihi satis est
| solatii cum quamlibet eximiis viris habere causam communem,
| si illis ob antiquitatem ignoscitur, mihi scribitur dica.

Huic simillimum est quod in tua sequitur epistola. Scripseram,
| si Fabri insectationem insectatione retaliassem, obtexere poteram ius
| nusquam gentium non decantatum, vim vi repellere licet, cum me

negem eo iure vsum : et tamen tu perinde mecum agis ac si dixissem

325 vsum. Contumeliis lacessitus argumentis respondeo: an hoc est

vim vi repellere? Negas hoc legis caput summum illum iudicem

in suas tabulas aut edictum transtulisse: et tamen omnes theologo¬

rum centuriae legem hanc agnoscunt, non agnituri, nisi fallor, si

| eum Christi pugnaret interdicto. Modum inculpatae tutelae qui
330 potes in me desyderare, qui conuiciis odiosis lacessitus nullum regero

conuicium ? nisi conuicii instar esse iudicas, cum depulsi criminis

inuidia sua sponte recidit in calumniae autorem. Quid enim faciam,

si tibi paulo longior ac liberior videtur Apologia? Ad animi mei

modum rem temperaui, cum tui gnomonem non haberem. Nec est

335 quod hune errorem in amicos instigatores reiicias. Praeter vnum

me nullus mihi fuit in consilio. Pene fuit excusa priusquam quis¬

E quam sciret excudendam. Hoc magis acceleraui ne me negocium
vt necessarium, sic inamoenum, diu teneret. Res ipsa quid esset
agendum suasit. Atque vt doleo me prouocatum a quo minime
340 volebam, ita intantum non poenitet Apologiae, vt si quis hodie
sic prouocet, et prouocet immerentem, cras sim similem Apologiam
adornaturus, moderatiorem an immoderatiorem incertum. Non mihi

f | placet lenitas in hoc vno conuicii genere: et tamen in illa quamlibet
i longa mea Apologia minus reperies stomachi quam in hac tua

b

bo
en

bo
D
o

326. Negas] Ep. 810. 143-5.

| 306. illud] Ep. 810. 121-3. 321. sequitur] Ep. 8ro, 141 seq.
i gio. mox] Ep. 810. 124-5; cf. Ep. Scripseram] Ep. 778. 178-9.
| 778. 182-3.