tam certustibicen astabit nobis a tergo, ad cuius modulatum orationis
habitum remittamus aut intendamus? Totum hoc negocium et
scribendi et excudendi intra quatuordecim plus minus dies confectum
est. Res multis acta est testibus, ne quid me suspiceris affingere
vero. Ne vero putes tantum vel temporis vel studii datum huic
contentioni, vt tuo hortatu fuerim ad sacra studia reuocandus et
ipse mihi per te postliminio restituendus, perpende quid interim
scripserim ; videbis te hortatore nihil opus fuisse.
Sed fac me percitum ira non satis habuisse rationem meae digni¬
tatis; num ideo te feci Epimetheum? Si in puteum delapsum
admoneas, ‘Hac erat eundum ; non incidisses in puteum, si moni¬
torem audisses, nonne is optimo iure respondeat, ‘Vtinam in
tempore monuisses ; nunc auxilio, non monitore est opus’? Quan¬
quam hoc posterius sic refellis vt dicas te in posterum consuluisse
mihi. Vide nunquid eiusmodi tua habeat epistola. Si dixisses,
‘Immoderatius respondisti Fabro, posthac nolim te eodem modo
socordem esse, poterat intelligi quid sentires. Nunc Erasmus sum,
non Oedipus. Neque enim diuinare potui futurum vt tuam admoni¬
tionem, quam vocas, sic interpretareris. Quod si tam prolixa epistola
obiurgas amicum—lapsum, si ita videtur—, nec interim opitularis,
vbi candor ille Budaicus? Quid aliud quam erratum amici traducis
et exaggeras, et cicatricem iam obduci coeptam refricas? Vna
opitulandi ratio supererat, si nos in gratiam redegisses. Id officii
cum, Ruzeo maiorem in modum flagitante, pertinaciter recusaris,
tamen in frontispicio epistolae tuae ‘pacificatorem’ te vocas, in
quem ego ‘dxpox6dws commotus repente cornua obuerterim’. Si
vbique iocaris, puto iocos etiam oportere sibi constare. Vtrum vero
metuebas, an ne ego rursus impeterem Fabrum, qui me tam inuitus
defenderim aduersus illum—id quod tu quoque videris intelligere—,
an ne ille me repeteret? Id cum tester me non metuere, tu declaras
nihil omnino esse periculi, meorum suspicionem irridens, etiamsi
nemo meorum id suspicatus est, sed rumore quorundam Fabro
fauentium, aut certe mihi male volentium, fuit iactatum. Nam
ipse non solum de Fabro verumetiam de doctis amicis ac discipulis
Fabri semper meliorem habui sententiam quam vt huiusmodi quic¬
quam ab illis metuerim. Ab indoctis rabulis metui magis, cum
quibus vel certasse sit turpissimum.
Atque interim leptologematon mentionem nobis refricas. Qua
de re cum ego nusquam vllam iram vel senserim animo vel oratione
declararim, tu tamen ‘prae impotentia iracundiae in haec reuolutum °
me scribis : idque satis impudenter colligis ex eo loco in quo testor