OCR
454 LETTERS OF ERASMUS [1518 me ne tantulum quidem fuisse commotum ; et adeo non fuisse com: motum vt amicos quosdam Germanos, id non satis aequo animo ferentes, riserim verius quam placarim. Quorsum igitur attinent illa depuà xa) poBepd ? ‘Itane vero, si quid tibi familiariter atque 230 amicitiae iure fretus dixero, tu in me eloquentiae tuae aciem stringes? et vt animo obsequaris iracundulo, ad satietatem mecum delitigabis?’ caeteraque quae in hanc sequuntur sententiam. Si haec serio scribis, vbinam est in scriptis meis ista tam impotens iracundia? vbi delitigatio? vbi mea Minerua facundiae praesidiis fretus aduersus iustitiam 235 depugno? Sin ludis, qua nota sentiet lector vtriusque nostrum ignarus esse iocum, in quo tu tam scite adumbras stomachantem, vt qui vere indignetur non queat seipsum melius repraesentare quam tu simules? Si tibi placet lusus Laconicus in amicum, qui vsque ad vulnera tuberaque solet progredi, videlicet quo me doceas toleran240 tiam ; vide ne quis istud causetur parum tempestiuum in hominem aliquanto quam tu es natu grandiorem, cum cruentus ille Lycurgi lusus iuuentutem duntaxat excerceret. Iam periculum est ne cui veniat in mentem vt simile quiddam dicat in te quale celebratur Platonis in Diogenem. Is cum calcasset culcitram Platonis, ait se 245 Platonis fastum calcare: ‘Calcas, inquit Plato, ‘sed alio fastu.’ Verendum igitur est ne quis animaduertens tam iracundis literis tuis meam castigari iracundiam, tibi dicat itidem: ‘Obiurgas ira cundiam, sed alia iracundia’ Ceterum agis iracundum, non irasceris. Vt agas, certe nimium scite agis, quemadmodum Aiacem 250 egit Lucianicus ille histrio, qui inter agendum vni atque alteri caput comminuit, non sine metu caeterorum. Sed ille personatus agebat, tu nuda facie cum amico agis. Quod si vultum ista loquentis aut scribentis cerneret aliquis, fortassis intelligeret saeuitiam verborum meros esse lusus. Nunc lector vultum scribentis non cernit, 255 animum ex verbis aestimat. Sed haec alias: nunc epistolae tuae seriem persequar. Ais, si mihi fuisset integrum, suasurum fuisse te vt dissimularem quid Faber in me scripsisset: cum in hac eadem epistola fatearis te, si res pro tuis rostris ageretur, non adempturum mihi dicendi pro me 260 facultatem, sed clepsydras pauciores infusurum. Hoc consilium quale futurum fuerit, in praesentia non expendo.. Illud habeo compertissimum, eruditos quosdam, neque postremi nominis viros, lecta illa Fabri insectatione mihi nonnihil timuisse; qui iidem prodita nostra Apologia metum omnem posuerunt, meaeque innocentiae sunt gratu265 lati. Quotum autem quenque futurum fuisse censes, qui quae Faber 238. simulas H. 258. fatearis] Cf. Ep. 810. 315-9