OCR
906 | TO WILLIAM BUDAEUS 453 tam certustibicen astabit nobis a tergo, ad cuius modulatum orationis habitum remittamus aut intendamus? Totum hoc negocium et scribendi et excudendi intra quatuordecim plus minus dies confectum est. Res multis acta est testibus, ne quid me suspiceris affingere vero. Ne vero putes tantum vel temporis vel studii datum huic contentioni, vt tuo hortatu fuerim ad sacra studia reuocandus et ipse mihi per te postliminio restituendus, perpende quid interim scripserim ; videbis te hortatore nihil opus fuisse. Sed fac me percitum ira non satis habuisse rationem meae dignitatis; num ideo te feci Epimetheum? Si in puteum delapsum admoneas, ‘Hac erat eundum ; non incidisses in puteum, si monitorem audisses, nonne is optimo iure respondeat, ‘Vtinam in tempore monuisses ; nunc auxilio, non monitore est opus’? Quanquam hoc posterius sic refellis vt dicas te in posterum consuluisse mihi. Vide nunquid eiusmodi tua habeat epistola. Si dixisses, ‘Immoderatius respondisti Fabro, posthac nolim te eodem modo socordem esse, poterat intelligi quid sentires. Nunc Erasmus sum, non Oedipus. Neque enim diuinare potui futurum vt tuam admonitionem, quam vocas, sic interpretareris. Quod si tam prolixa epistola obiurgas amicum—lapsum, si ita videtur—, nec interim opitularis, vbi candor ille Budaicus? Quid aliud quam erratum amici traducis et exaggeras, et cicatricem iam obduci coeptam refricas? Vna opitulandi ratio supererat, si nos in gratiam redegisses. Id officii cum, Ruzeo maiorem in modum flagitante, pertinaciter recusaris, tamen in frontispicio epistolae tuae ‘pacificatorem’ te vocas, in quem ego ‘dxpox6dws commotus repente cornua obuerterim’. Si vbique iocaris, puto iocos etiam oportere sibi constare. Vtrum vero metuebas, an ne ego rursus impeterem Fabrum, qui me tam inuitus defenderim aduersus illum—id quod tu quoque videris intelligere—, an ne ille me repeteret? Id cum tester me non metuere, tu declaras nihil omnino esse periculi, meorum suspicionem irridens, etiamsi nemo meorum id suspicatus est, sed rumore quorundam Fabro fauentium, aut certe mihi male volentium, fuit iactatum. Nam ipse non solum de Fabro verumetiam de doctis amicis ac discipulis Fabri semper meliorem habui sententiam quam vt huiusmodi quicquam ab illis metuerim. Ab indoctis rabulis metui magis, cum quibus vel certasse sit turpissimum. Atque interim leptologematon mentionem nobis refricas. Qua de re cum ego nusquam vllam iram vel senserim animo vel oratione declararim, tu tamen ‘prae impotentia iracundiae in haec reuolutum ° me scribis : idque satis impudenter colligis ex eo loco in quo testor 187. quatuordecim] Cf. Ep. 731. 3- 222. refricas] Of. Ep. 810. 56,7. 209. pacificatorem] Ep. 810. 14. 225. eo loco] Cf. Ep. 778. 192-7. 185 190 200 210 225