OCR Output

452 LETTERS OF ERASMUS [1518

quidem et feliciter argutae, sed non perinde aequae officiosaeque,
respondeam. Vide vero num et illud ioco dictum videatur : “Tum

145 igitur praediceres te Apologiam meditari, et ego fortasse officio
functus essem. At tu me Epimetheum fecisti, vt per te quidem
rem in scenam producendam non ante resciscere potuerim quam tu
prologum in proscenium misisti.”

Hactenus tu sane festiuiter et erudite. Quod mones, fortasse

150 facturus eram, si tum Budaeus ad manum fuisset. Vulnera quae
mihi Faber inflixerat, sero sensi: nec Louanii quisquam aderat id
temporis (nouus enim hospes eo veneram) cuius consilio multum
vel tribuerem vel fiderem. Et quod tu fortasse moniturus eras,
yt moderatius, vt parcius responderem, id ipse me maxime tum

155 admonebam. Neque enim tam impotenti sum ingenio quam tu me
facis ; neque id temporis tam animo commotus eram quam tu imagi¬
naris. Moerens eam Apologiam scripsi, non iratus aut indignabundus.
Id nolim mihi credas, si quisquam mortalium audiuit Erasmum, eo
tempore quo vulnus adhuc recens esset, vel inter pocula cum stomacho

160 loquentem de Fabro. Mihi igitur tum sanus videbar : idem videtur
quibusdam qui Fabro impensissime fauent eoque praeceptore glori¬
antur. Quorum iudicio plusculum arbitror hac duntaxat in parte
tribuendum quam tuo aut tuorum, quorum alias iudicio tribuo
plurimum. Cauillari poteram Gallos fauere Gallo ac reiectione

165 iudicum vti. Tu procul aberas, vt dixi, et res praesens remedium
postulabat. Consuluissem videlicet te, tu conuocasses senatum
amicorum, et post annum redisset ad nos vestrum oraculum. At
cur potius tu mihi consulendus eras quam amici caeteri? an tu
solus quid decebat perspiciebas ? an caeteris non sunt oculi? vt mihi

170 in mea causa iudicium adimas.

Jam si complures amicos consuluissem, fortassis omnes mode¬
randae Apologiae fuissent autores. Recepissem me facturum. Hic
rursum quod mihi moderatissimum visum fuisset, huic aut illi
parum moderatum visum fuisset: nisi forte volebas Apologiam

175 absolutam, et opera notariorum in aliquot exemplaria propagatam,
in Germaniam, Hispaniam, Britanniam et Galliam mitti, priusquam
excuderetur formulis. Vtinam id liceret in omnibus libris quos
aedimus in vulgus! Atqui vt nulla sumptus habeatur ratio, primum
difficile est esse ingeniosum in opere alieno ; deinde vix vnum reperio

180 cui vacet alienis lucubrationibus attendere : siquidem ea res attentum
requirit. Facilius reperias qui aedita cognoscant vt carpant, quam
qui aedenda recognoscant vt emendent. Postremo, cum hic quoque
variassent amicorum suffragia, nonne moderationis canon ad meam
aestimationem reuolueretur? Vt reperiatur aliquis tam ociosus, quis

144. Tum] Cf. Ep. 810. 38-41. 175. notariorum] Cf. Ep. 766. 41 n.