OCR
452 LETTERS OF ERASMUS [1518 quidem et feliciter argutae, sed non perinde aequae officiosaeque, respondeam. Vide vero num et illud ioco dictum videatur : “Tum 145 igitur praediceres te Apologiam meditari, et ego fortasse officio functus essem. At tu me Epimetheum fecisti, vt per te quidem rem in scenam producendam non ante resciscere potuerim quam tu prologum in proscenium misisti.” Hactenus tu sane festiuiter et erudite. Quod mones, fortasse 150 facturus eram, si tum Budaeus ad manum fuisset. Vulnera quae mihi Faber inflixerat, sero sensi: nec Louanii quisquam aderat id temporis (nouus enim hospes eo veneram) cuius consilio multum vel tribuerem vel fiderem. Et quod tu fortasse moniturus eras, yt moderatius, vt parcius responderem, id ipse me maxime tum 155 admonebam. Neque enim tam impotenti sum ingenio quam tu me facis ; neque id temporis tam animo commotus eram quam tu imaginaris. Moerens eam Apologiam scripsi, non iratus aut indignabundus. Id nolim mihi credas, si quisquam mortalium audiuit Erasmum, eo tempore quo vulnus adhuc recens esset, vel inter pocula cum stomacho 160 loquentem de Fabro. Mihi igitur tum sanus videbar : idem videtur quibusdam qui Fabro impensissime fauent eoque praeceptore gloriantur. Quorum iudicio plusculum arbitror hac duntaxat in parte tribuendum quam tuo aut tuorum, quorum alias iudicio tribuo plurimum. Cauillari poteram Gallos fauere Gallo ac reiectione 165 iudicum vti. Tu procul aberas, vt dixi, et res praesens remedium postulabat. Consuluissem videlicet te, tu conuocasses senatum amicorum, et post annum redisset ad nos vestrum oraculum. At cur potius tu mihi consulendus eras quam amici caeteri? an tu solus quid decebat perspiciebas ? an caeteris non sunt oculi? vt mihi 170 in mea causa iudicium adimas. Jam si complures amicos consuluissem, fortassis omnes moderandae Apologiae fuissent autores. Recepissem me facturum. Hic rursum quod mihi moderatissimum visum fuisset, huic aut illi parum moderatum visum fuisset: nisi forte volebas Apologiam 175 absolutam, et opera notariorum in aliquot exemplaria propagatam, in Germaniam, Hispaniam, Britanniam et Galliam mitti, priusquam excuderetur formulis. Vtinam id liceret in omnibus libris quos aedimus in vulgus! Atqui vt nulla sumptus habeatur ratio, primum difficile est esse ingeniosum in opere alieno ; deinde vix vnum reperio 180 cui vacet alienis lucubrationibus attendere : siquidem ea res attentum requirit. Facilius reperias qui aedita cognoscant vt carpant, quam qui aedenda recognoscant vt emendent. Postremo, cum hic quoque variassent amicorum suffragia, nonne moderationis canon ad meam aestimationem reuolueretur? Vt reperiatur aliquis tam ociosus, quis 144. Tum] Cf. Ep. 810. 38-41. 175. notariorum] Cf. Ep. 766. 41 n.