OCR Output

906 | TO WILLIAM BUDAEUS 451

dictum videri poterat, suauior te blandiorque; si quid festiuius
excidit, cauillaris figurate dictum. Atque hac iniquissima lege
coarctor, vt si iocis tuis serio respondeam, potentis amici maiestatem
laedere videar; sin iocum ioco retaliem, figurati morsus accuser:
si blande tecum agam, supplex ac submissus esse dicar; sin obti¬
cescam, metuere potentiorem existimer. Nam per Musas te quaeso,
Budaee, quid habebat vel prior illa epistola, quam aeditam doles,
vsqueadeo procax ac petulans in te, imo quid non amicum et honori¬
ficum? Audieram quosdam hoc tantum indignari, quod ausus essem
Fabro respondere ; alios, quod aliquanto liberius responderim. Hos
placare volui, cum eius rei tu velut ansam praebuisses tuis literis
expostulatricibus. Itaque proposito dilemmate sic argumentor: Si
mones, sero mones ; si obiurgas, sine causa obiurgas.

At quoniam priori parti asperseram Epimethei mentionem, quod
hac in parte mihi serus monitor extitisses, vide quantam hinc
excitas tragoediam. ‘Eia, inquis ‘tu germane mi Prometheu,
meministin’ his verbis te scripsisse?’ velut atrox facinus mihi
impingens, ne possim inficiari. Ac mox ‘Amabo’, inquis ‘mi
Erasme, tuum praemorde labellum, et vsuram mihi patientiae
paulisper accommoda vicissim obiurgaturo ’. Ac mox rursum, ‘Quem
tu subinde in faciem nunc palma nunc pugno contundis.’ Haec
qui credet, nonne me contumeliosum quempiam et a Gratiis alienis¬
simum esse iudicabit? cum hoc animo sim vt amicum nec ioco
laedere velim. Opinor nonnunquam vsu venire tibi vt bona quaedam

Sunt haec, fateor, belle dicta, si suo loco dicerentur. Atque his vt
locum faceres, facis me tuis verbis loquentem, quae multum dis¬
sonant ab animo moribusque meis. ‘Quo nune igitur admonitio
nisi vt calculum atrum ferre aut varium in Apologiam meam
videare? vt mea fere soles praeiudicio quodam tuo premere, licentiore,
vt quibusdam videtur, fiducia confirmatae amicitiae.’ Hune ser¬
monem mihi tribuis ac vicissim refellis, mutata subito persona nunc
reum agens nunc actorem. Tua est victoria, si hoc iuris tibi permit¬
tent iudices, vt tuo arbitratu pro me quoque respondeas, Atqui

hic plane lusisse videberis, scio. Caeterum num illud quoque ioco
dictum tibi: ‘Facere enim nequeo quin epistolae tuae, facundae

125. obiurgaturo E : adiurgaturo 7, secundum Ep. 810. 47.

119, Epimethei] Ep. 778. 108. appears from Ep. 915. 130 seq. that in
121. inquis] Ep. 8r0. 33,4. quoting this Erasmus wrote inquis here
123. inquis] Ep. 810. 45-7. after igitur, in place of inquies. The
125. rursum] Ep. 810. 51,2. omission in printing is probably due
128. amicum] Cf. Ep. 39. 74-6. to Budaeus’ complaint.

133. Quo nunc] Cf. Ep. 8ro, 42-5. It 142. Facere enim] Cf. Ep. 810. 47-9.
Gg2

110

II

or

2
©

H
o
ou