OCR
906 | TO WILLIAM BUDAEUS 451 dictum videri poterat, suauior te blandiorque; si quid festiuius excidit, cauillaris figurate dictum. Atque hac iniquissima lege coarctor, vt si iocis tuis serio respondeam, potentis amici maiestatem laedere videar; sin iocum ioco retaliem, figurati morsus accuser: si blande tecum agam, supplex ac submissus esse dicar; sin obticescam, metuere potentiorem existimer. Nam per Musas te quaeso, Budaee, quid habebat vel prior illa epistola, quam aeditam doles, vsqueadeo procax ac petulans in te, imo quid non amicum et honorificum? Audieram quosdam hoc tantum indignari, quod ausus essem Fabro respondere ; alios, quod aliquanto liberius responderim. Hos placare volui, cum eius rei tu velut ansam praebuisses tuis literis expostulatricibus. Itaque proposito dilemmate sic argumentor: Si mones, sero mones ; si obiurgas, sine causa obiurgas. At quoniam priori parti asperseram Epimethei mentionem, quod hac in parte mihi serus monitor extitisses, vide quantam hinc excitas tragoediam. ‘Eia, inquis ‘tu germane mi Prometheu, meministin’ his verbis te scripsisse?’ velut atrox facinus mihi impingens, ne possim inficiari. Ac mox ‘Amabo’, inquis ‘mi Erasme, tuum praemorde labellum, et vsuram mihi patientiae paulisper accommoda vicissim obiurgaturo ’. Ac mox rursum, ‘Quem tu subinde in faciem nunc palma nunc pugno contundis.’ Haec qui credet, nonne me contumeliosum quempiam et a Gratiis alienissimum esse iudicabit? cum hoc animo sim vt amicum nec ioco laedere velim. Opinor nonnunquam vsu venire tibi vt bona quaedam Sunt haec, fateor, belle dicta, si suo loco dicerentur. Atque his vt locum faceres, facis me tuis verbis loquentem, quae multum dissonant ab animo moribusque meis. ‘Quo nune igitur admonitio nisi vt calculum atrum ferre aut varium in Apologiam meam videare? vt mea fere soles praeiudicio quodam tuo premere, licentiore, vt quibusdam videtur, fiducia confirmatae amicitiae.’ Hune sermonem mihi tribuis ac vicissim refellis, mutata subito persona nunc reum agens nunc actorem. Tua est victoria, si hoc iuris tibi permittent iudices, vt tuo arbitratu pro me quoque respondeas, Atqui hic plane lusisse videberis, scio. Caeterum num illud quoque ioco dictum tibi: ‘Facere enim nequeo quin epistolae tuae, facundae 125. obiurgaturo E : adiurgaturo 7, secundum Ep. 810. 47. 119, Epimethei] Ep. 778. 108. appears from Ep. 915. 130 seq. that in 121. inquis] Ep. 8r0. 33,4. quoting this Erasmus wrote inquis here 123. inquis] Ep. 810. 45-7. after igitur, in place of inquies. The 125. rursum] Ep. 810. 51,2. omission in printing is probably due 128. amicum] Cf. Ep. 39. 74-6. to Budaeus’ complaint. 133. Quo nunc] Cf. Ep. 8ro, 42-5. It 142. Facere enim] Cf. Ep. 810. 47-9. Gg2 110 II or 2 © H o ou