OCR Output

450 LETTERS OF ERASMUS [1518

65 habebat animum meum; quem ipsum qualis qualis est te autore
lubens posuero, si tu ita serio censebis.
Neque vero hic agitur quam ego sim iocorum ac facetiarum prudens,
sed quid sensuri de nobis sint qui nos e libris aeditis duntaxat
aestimant. Noueram esse genus iocandi Gallicum, impense liberum,
yo gestiens ac paulo licentius, quod tetricis ingeniis videri posset petu¬
lantiae proximum, Mihi videbar propius animaduertisse tuum
ingenium hoc genere lusus impensius delectari, praesertim si quem
familiarius amares, quo te tuo arbitratu posses oblectare: qui fere
mos rôv eòruyoúvrov rovrovì, in deliciis habere quenpiam imi subsellii
amiculum ae vernis proximum, in quem animi causa quodlibet tum
dicant tum faciant. Nec istam voluptatem tibi inuiderem, si res
gereretur tantum iis arbitris qui nostrum vtrunque pernossent, aut
lusus nostros tam candide sint interpretaturi quam ego interpretor.
Nune vides a plerisque trahi ad calumniam ea quoque quae simpli¬
8o cissime dicuntur : atque huiusmodi sycophantis temporibus hisce

plena sunt omnia. Quid hos dicturos censes, si iocos tuos seriis

conuiciis simillimos legant, quos ego pene solus omnium iocos esse

~
n

vel sentio vel interpretor ?
Tam vt non illibenter fateor me non minus literis quam fortunis
85 inferiorem Budaeo, ita, quod scio te non inficias iturum, eruditio
tua, non opes, Musa, non Rhamnusia, te mihi conciliauit, imo me
tibi deuinxit. Felicitatem istam tibi gratulor, sed pectus amo suspi¬
cioque. Quanquam autem nihil addubitem quin fortunas quoque
tuas non vni tibi sed amicis etiam possideas, tamen e chartis tuis
go gaudeo ditescere, quibus nihil diminuit tua in omnes benignitas.
E scriniis nummariis nihil adhuc nec ambii nec decerpsi. Nec
tenuis haberi debet qui sua sorte contentus est. Et haud scio an
eruditos aliud iocandi genus deceat, praesertim amicitia confoederatos.
Tocatur in Trebatium suum M. Tullius, colludit cum suo Symmacho
95 Ausonius, iocatur in vnum atque alterum suorum Plinius. Hoe
iocandi genus haud scio an vsquam in eruditorum libris reperies.
Et aspergi solent huiusmodi lepores, ceu condimenta sermonis,
Cuiusmodi vero species, cum totus sermo a capite, quod aiunt, vsque
ad calcem praeter scommata, strophas et obliquas úrovoías nihil
100 habet ?

Verum haec vtcunque habebant, certe oportebat iocandi vices inter
amicos esse mutuas. Alioqui non videbitur amicus cum amico
ludere, sed rex in parasitum ciboque emptum homuncionem debac¬
chari. Nune si quid a me liberius aut simplicius dictum est,

103 contumeliam atrocem facis; si quid lenio ne offendat, quod liberius

66. posuero F Corrig. : posuerim E. 75. quidlibet F. 8o. sycophantarum H.
tor. habeant N.