OCR Output

906] TO WILLIAM BUDAEUS 449

habere, quicquid abs te seu ioco seu serio scribitur, ab amico syncero¬
que pectore proficisci, vtque idem tibi de me persuadeas, xa ròv Pidcoy
opocavre fidas, si parum fidis iniurato,

Nihil prius quam de animi tui synceritate testatus sum apud
Beatum Rhenanum. Idem clare testor in postremis literis, quas
tu semper tuo more ludens stomachabundas vocas. Ego nullius
literis aeque delector ac tuis, ex quibus multiplicem capio tum
fructum tum voluptatem. Primum siue mecum litigas siue rides
siue lacessis, discedo doctior; nihil enim abs te proficiscitur adeo
neglectum quod aliorum quantalibet cura possit aequare. Deinde
tuus iste sermonis torrens meam expergefacit somnolentiam, tuus
ardor meum frigus acuit, tua copia nusquam non exuberans ieiunam
exilitatem meam emendat atque castigat. Postremo cum praecipua
vitae voluptas sit, meo iudicio, vacuas horas cum fidis amicis trans¬
mittere, quid possit accidere iucundius quam cum amico tam eximio
vicissitudine literarum confabulari? Imo cum tuas lego multo

©
n

w
n

coram audirem, etiamsi coram quoque perquam festiuus esse con¬
. gerro soles.

Hanc voluptatem mihi subinde renouo epistolis tuis ex interuallo
relectis. Rursum vbi eas amicis ostendo, sic de integro delector ac
si tum primum mihi fuissent redditae. Vt nullum interim calculum
habeat, gloriae lucrum quod hinc facio, mea sententia non asper¬
nandum ei qui posteritatem spectet; vt meae lucubrationes inter¬
moriantur vna cum suo autore, vel praemoriantur magis: tamen
posteri loquentur Erasmum fuisse quendam quem Budaeus ille
magnus nec oderit nec omnino contempserit. Huius ambitionis
(vt ingenue dicam) me nec pudet adhuc nec poenitet. Proinde cum
perspicerem accuratam illam et grandem epistolam in hoc paratam
vt aederetur, veritus sum ne quid huic gloriae decederet, ac poste¬
ritas iudicaret inter Budacum et Erasmum non tam synceram
intercessisse necessitudinem quam ego videri volebam, imo quam
esse puto, Atque idem damni mihi metuendum erat apud amicos,
quibus tuum ingenium propius ac domestice cognitum perspectumque
non esset. Id propemodum tua magis referre visum est quam mea,
propterea quod me ab istiusmodi suspicione libri mei, si contigisset
Superesse, vteunque vindicaturi viderentur. At periculum erat ne
quis de Budaei pectore, quo nihil esse potest candidius, secus quam
dignum est suspicaretur. Itaque videbam alterutrum futurum, vt,
sì ostendissem amicis, famae nonnulla fieret iactura ; si non ostendis¬
sem, aliqua voluptatis parte fraudarer. Hic metus id temporis

26, fidas add. F.

52. epistolam] Ep. 778; cf. Ep. 896. 39.

ALLEN III Cr 24

on
Q

60