semiuiuus deportatus sim Louanium: siue id mali ventis debeo, qui
tum pestilentissimi pariter ac vehementissimi flabant, siue meae
stulticiae, qui per mediam Coloniam vrbem id temporis vndique
4o funestam ausus sim iter facere. Chirurgus vnus atque alter pestem
esse confirmabat: tres carbunculos excidisse negare non possum,
Mihi nec aegrotare libuit, nec pestem credidi; et profuit non
credidisse. Sed reualesco fauentibus superis; at interim male
precantibus iis quibus dolet efflorescere passim rectiora studia. Bene
45 vale. Louanii. Id. Decemb. Anno. M.D. XVID.
810, $96906,,, To WILLIAM BUDARUS.
Farrago p. 24. Louvain.
F. p. 189: HN: Lond. iti. 55: LB. 285. 22 December:1518. |,
ERASMVS ROTERODAMVS, G. BVDAEI PERPETVVS VELIT NOLIT
AMICVS, NON VLTIMAM SED IVGEM AC PERENNEM
ILLI DICIT SALVTEM.
Posr iurgatricem illam epistolam quae Basileae fuit reddita, ecce
de integro mihi adest abs te fecialis cum patre patrato, qui solen¬
niter ac palam veteris amicitiae foedus renuncient et in posterum
dorovdov m6\guov denuncient. Primum omnium gratulor tuae
s felicitati, mi Budaee, cui tum vacet tum libeat ad istum iocari
modum : siquidem. ea res mihi satis est argumento amicum, cui
profecto omnia laeta cupio, non solum prospere verumetiam alacriter
ac suauiter agere. Proinde licet ipse toto hoc sesquianno in eius¬
modi studiorum genere sim versatus, vt oneri ferendo nec corpore
ro nec animo par essem—praesertim cum id accederet ad sarcinae
molestiam, quod intelligerem illa desudari fere ingratis et iniquis— ;
deinde tot morbis atrocibus subinde me repetentibus, tot aliis curis
atque incommodis non hic commemorandis, me meus exercuerit
genius malus (nam Louanium, quo tu saluum me redisse gratularis,
13 vix semiuiuus deportatus sum), tamen festiuitate literarum tuarum
etiam in mediis malorum procellis sum exhilaratus aut certe delinitus.
Etiamsi referire iocos tuos ac veluti retaliare, vt maxime libuisset,
certe nec licebat nec vacabat; quanquam ne adhuc quidem sic à
morbo conualui, vt vel mihi satis placeam vel amicis—tanta erat
2o morbi vis: nisi malis hoc mali laboribus immodicis imputare.
Tandem igitur ambabus tuis epistolis, imo voluminibus, vnica re¬
spondebo: quod tamen non prius faciam quam illud adhibita stipu¬
latione impetrem abs te, vt mihi fidem habeas me persuasissimum
905. 37. mali E: malis F Corrig. 40. ENS: sum N?. 906. 17. referire
E : referre F.
905. 40. funestam] Of. Ep. 866. 34. 906. r. epistolam] Ep. 810.