Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0498
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 499 [499]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0498

OCR

906] TO WILLIAM BUDAEUS 449 habere, quicquid abs te seu ioco seu serio scribitur, ab amico synceroque pectore proficisci, vtque idem tibi de me persuadeas, xa ròv Pidcoy opocavre fidas, si parum fidis iniurato, Nihil prius quam de animi tui synceritate testatus sum apud Beatum Rhenanum. Idem clare testor in postremis literis, quas tu semper tuo more ludens stomachabundas vocas. Ego nullius literis aeque delector ac tuis, ex quibus multiplicem capio tum fructum tum voluptatem. Primum siue mecum litigas siue rides siue lacessis, discedo doctior; nihil enim abs te proficiscitur adeo neglectum quod aliorum quantalibet cura possit aequare. Deinde tuus iste sermonis torrens meam expergefacit somnolentiam, tuus ardor meum frigus acuit, tua copia nusquam non exuberans ieiunam exilitatem meam emendat atque castigat. Postremo cum praecipua vitae voluptas sit, meo iudicio, vacuas horas cum fidis amicis transmittere, quid possit accidere iucundius quam cum amico tam eximio vicissitudine literarum confabulari? Imo cum tuas lego multo © n w n coram audirem, etiamsi coram quoque perquam festiuus esse con. gerro soles. Hanc voluptatem mihi subinde renouo epistolis tuis ex interuallo relectis. Rursum vbi eas amicis ostendo, sic de integro delector ac si tum primum mihi fuissent redditae. Vt nullum interim calculum habeat, gloriae lucrum quod hinc facio, mea sententia non aspernandum ei qui posteritatem spectet; vt meae lucubrationes intermoriantur vna cum suo autore, vel praemoriantur magis: tamen posteri loquentur Erasmum fuisse quendam quem Budaeus ille magnus nec oderit nec omnino contempserit. Huius ambitionis (vt ingenue dicam) me nec pudet adhuc nec poenitet. Proinde cum perspicerem accuratam illam et grandem epistolam in hoc paratam vt aederetur, veritus sum ne quid huic gloriae decederet, ac posteritas iudicaret inter Budacum et Erasmum non tam synceram intercessisse necessitudinem quam ego videri volebam, imo quam esse puto, Atque idem damni mihi metuendum erat apud amicos, quibus tuum ingenium propius ac domestice cognitum perspectumque non esset. Id propemodum tua magis referre visum est quam mea, propterea quod me ab istiusmodi suspicione libri mei, si contigisset Superesse, vteunque vindicaturi viderentur. At periculum erat ne quis de Budaei pectore, quo nihil esse potest candidius, secus quam dignum est suspicaretur. Itaque videbam alterutrum futurum, vt, sì ostendissem amicis, famae nonnulla fieret iactura ; si non ostendissem, aliqua voluptatis parte fraudarer. Hic metus id temporis 26, fidas add. F. 52. epistolam] Ep. 778; cf. Ep. 896. 39. ALLEN III Cr 24 on Q 60

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1478 px
Image height
2466 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
894.58 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0498.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0498.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit