OCR Output

867] TO BEATUS RHENANUS 401

Coepit enim animum meum ridicula quaedam suspicio, sed vtinam 240
falsa, hoc mali accidisse ex contactu equi mei. Excussi enim semel
atque iterum muscas insidentes vlceri, manu nuda: deinde forte
tractaui ea loca corporis mei, vel dum reddo lotium vel dum indusium
repono. Verum hic constanter me iubet animo securo esse chirurgus.
Nunc mollior est tumor et humilior aliquanto, sed tamen locum 245
nondum mutat. Vlcera sunt extra periculum, glans illa in dextro
pectore sua sponte euanescit.

Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis in cubiculum
meum remigraui. Semel duntaxat ad proximum templum exii sacri
gratia, nondum sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore 250
et incommoditate animique robore depuli: quando saepenumero
magna morbi pars est morbi imaginatio. Ab aduentu protinus
edixeram ne quis me adiret nisi nominatim accitus, ne vel ego
cuiquam essem terrori vel mihi quisquam officio suo molestus :
tamen irrupit Dorpius omnium primus, mox Atensis. Marcus 255
Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant, mihi bonam
morbi partem ademerunt mellitissima consuetudine sua.

Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile, delicatum atque
etiam aetate iam imbecillius, post tot itinerum labores, post tot
studiorum sudores, tot etiam morbis suffecturum ? Scis enim quam 260
grauiter paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. Nonnulla
suspicio tangebat animum meum eum annum mihi fore fatalem :
adeo malo malum succedebat, semperque grauius. Ego vero tum
etiam cum maxime morbus vrgeret, sic eram affectus vt nec vitae
desyderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. In vno Ohristo 265
tota spes erat, a quo nihil aliud praecabar nisi vt daret quod mihi
saluberrimum esse iudicaret. Iuuenis olim, vt memini, ad nomen
etiam mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione
aetatis, mortem leuiter metuo, neque metior hominis felicitatem
longaeuitate. Annum excessi quinquagesimum ; ad quem cum ex 270
tam multis tam pauci perueniant, iure queri non possum me parum
diu vixisse. Deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam nunc paratum
est monimentum quo posteris tester me vixisse. Et fortassis a rogo,
quemadmodum poetae loquuntur, vt consilescet liuor, ita magis
elucescet gloria: quanquam non conuenit vt Christianum pectus 275
tangat humana gloria; vtinam ea contingat gloria vt Christo pro¬
bemur! Bene vale, Beate charissime. Caetera cognosces ex literis
ad Capitonem. Louanii. Ax. M.D. XVIII.

251, saepenumero add, F, 254. quisquam F: quispiam N. 273. F: testor E.
243. indusium] Cf. Ep. 119. 162. 273. a rogo] Cf. Ovid Am. 1. 15. 39,
270. quinquagesimum] Cf. Ep. 868. Prop. 3. I. 21-4, 4. II. 72.

90 n, 277. literis] Ep. 877.

ALLEN III D d