200 huleus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob
renum dolorem vngens me oleo rosaceo digito calloso durius fricat
costam quandam. Id post exulceratum est. Tumebat et glans sub
dextera mammilla mobilis ; verum ea citra exulcerationem sua sponte
sensim euanuit. Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo
205 pestem esse : missurum quidem malagmata se, non venturum autem
ipsum ad me. Mitto lotium ad medicos, negant quicquam esse
morbi: rursum alios consulo, idem affirmant. Accerso Hebraeum,
is optabat tale corpus suum quale meum esset teste lotio. Cum non
rediret vno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in
zio causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans ‘Quid’
inquam, ‘num iudicat esse pestem ?’ ‘Hoe ipsum’ inquit ‘con¬
stanter affirmat, tres esse carbunculos.’ Risi satis, nec vllam pestis
imaginationem demitto in animum.
Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in
215 0S asseuerat germanam esse pestem. Nesic quidem mihi persuaderi
potuit. Accerso clam alterum chirurgum magni nominis. Inspicit,
is vero, vt erat homo rusticior, ‘ Non vererer’ inquit, ‘ tecum cubare ;
et, si mulier esses, rem quoque tecum habere.’ Idem sentiebat
Hebraeus. Accerso medicum quendam cui plurimum tribuunt
220 Louanii: nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo
nunquid mali portenderet vrina ; negat. Narro de hulceribus,
addens argumenta quibus colligerem non esse pestem. Hulcera non
erant noua neque sponte nata. Glandes ambulabant initio; quae in
leuo erat inguine, semper. Nulla febris, nullus insignis capitis dolor
225 nisi ob iactationem, nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum:
vomitus erat non obortus, sed prouocatus, nec quicquam eiectum
praeter piscem. Ho exoneratus quieuit stomachus: quod deinde
cibum respuebat, peculiare est. Nullum signum pestis habebat
lotium. Caetera sat fortiter audierat : at simulatque vicerum mentio
230 facta est, sensi hominem pertimescere. Do medico coronatum
aureum, pollicitus est se post prandium ad me rediturum. Is
territus ex oratione mittit ministrum. Reiicio, et iratus medicis
Christo medico me commendo.
Stomachus intra triduum restitutus est, hausto pullo gallinaceo
235 Contuso et cyatho vini Belnensis. Hic protinus ad studii quoque
laborem reuersus absoluo quod deerat in Nouo Testamento. Post
septendecim dies excidit ex vlceribus caro nigra ac emortua; quod
chirurgi futurum praedixerant. Glans illa quae erat in inguine
sinistro, iam intumuerat, citra dolorem tamen, magno meo metu.