Qvo minus expectatae venerunt tuae literae, Ambrosi doctissime,
hoc mihi plus voluptatis attulerunt. Sic enim mihi totam illam
nostrae consuetudinis memoriam renouarunt, vt eas legens apud
Venetos mihi viderer agere, veteres amicos meos tueri coram et
s amplecti, Aldum, Baptistam Egnatium, Hieronymum Aleandrum,
M. Musurum, te cum primis amicorum omnium suauissimum.:
Agnosco lepidissimos tuos mores in epistola tua, quae tota iocis ac
salibus scatet. O te felicem cui contigerit in pulcherrimis studiis et
in vrbe facile omnium magnificentissima inter patricios et eruditos
10 viros consenescere! cum me meus genius pluribus casibus atque
erroribus exercuerit quam vnquam Neptunus Vlyssem Homericum.
At ne quid horum tribuas inconstantiae animi, in tanta fatorum
varietate semper idem ac sui simillimus fuit Erasmus. Nec vnquam
alius fui quam sum ; sed ita ferebat fabulae ratio, alia subinde erat
15 agenda persona. Et tamen tum demum mihi Pythagoras ac Proteos
obiiceres, si nosses omnes fabulae nostrae scenas ! Quoties enim
post illa me sepelierunt isti, quoties ipse mihi sum superstes! Bona¬
rum literarum hostes me prope singulis annis efferunt sepeliuntque.
Quoties adita mihi Basilea per medios latrones, per medias pestes !
20 cum quibus monstris mihi luctandum fuit ! qui sudores exantlandi !
Diceres Erasmum illum olim vitreum nune adamantinum esse
factum. Quid faciam? Sic est fatum meum. Tu felicior cui
licuerit in honesto tranquilloque ocio cum philosophia mussare.
Nec vllae tempestates inciderunt quae te a tenore vitae transuorsum
25 alio raperent.
Expectamus auidissime foetus istos non solum Leone dignos, vt tu
vocas, verum etiam Ambrosio dignos; vt non minus habeant iucun¬
ditatis quam roboris, et Nestorem illum Homericum mellita facundia
scatentem nobis referant. Pie tu quidem, quod Nolam patriam tuam
30 illustras; cui quondam Maro noster famam inuidebat. Atque
vtinam prodisset ingens illud opus aduersus Auerroem impium Kai
rpès xardparov! De problematis rerum naturalium, quod opus iam olim