Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0448
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 449 [449]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0448

OCR

867] TO BEATUS RHENANUS 401 Coepit enim animum meum ridicula quaedam suspicio, sed vtinam 240 falsa, hoc mali accidisse ex contactu equi mei. Excussi enim semel atque iterum muscas insidentes vlceri, manu nuda: deinde forte tractaui ea loca corporis mei, vel dum reddo lotium vel dum indusium repono. Verum hic constanter me iubet animo securo esse chirurgus. Nunc mollior est tumor et humilior aliquanto, sed tamen locum 245 nondum mutat. Vlcera sunt extra periculum, glans illa in dextro pectore sua sponte euanescit. Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis in cubiculum meum remigraui. Semel duntaxat ad proximum templum exii sacri gratia, nondum sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore 250 et incommoditate animique robore depuli: quando saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio. Ab aduentu protinus edixeram ne quis me adiret nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem terrori vel mihi quisquam officio suo molestus : tamen irrupit Dorpius omnium primus, mox Atensis. Marcus 255 Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant, mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima consuetudine sua. Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile, delicatum atque etiam aetate iam imbecillius, post tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot etiam morbis suffecturum ? Scis enim quam 260 grauiter paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. Nonnulla suspicio tangebat animum meum eum annum mihi fore fatalem : adeo malo malum succedebat, semperque grauius. Ego vero tum etiam cum maxime morbus vrgeret, sic eram affectus vt nec vitae desyderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. In vno Ohristo 265 tota spes erat, a quo nihil aliud praecabar nisi vt daret quod mihi saluberrimum esse iudicaret. Iuuenis olim, vt memini, ad nomen etiam mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione aetatis, mortem leuiter metuo, neque metior hominis felicitatem longaeuitate. Annum excessi quinquagesimum ; ad quem cum ex 270 tam multis tam pauci perueniant, iure queri non possum me parum diu vixisse. Deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam nunc paratum est monimentum quo posteris tester me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae loquuntur, vt consilescet liuor, ita magis elucescet gloria: quanquam non conuenit vt Christianum pectus 275 tangat humana gloria; vtinam ea contingat gloria vt Christo probemur! Bene vale, Beate charissime. Caetera cognosces ex literis ad Capitonem. Louanii. Ax. M.D. XVIII. 251, saepenumero add, F, 254. quisquam F: quispiam N. 273. F: testor E. 243. indusium] Cf. Ep. 119. 162. 273. a rogo] Cf. Ovid Am. 1. 15. 39, 270. quinquagesimum] Cf. Ep. 868. Prop. 3. I. 21-4, 4. II. 72. 90 n, 277. literis] Ep. 877. ALLEN III D d

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1483 px
Image height
2468 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
876.46 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0448.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0448.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit