prophanis rebus immersus, malorum principum malis obsequiis
deditus, in hune non itidem vociferantur, qui totus prophanus
tractet sacrosancta mysteria. Est sacerdos sycophanta, qui lingua 430
virulenta mendaciisque confictis lacerat famam hominis nihil
commeriti, imo benemeriti, cur hic non vociferamur, ‘O scelus
horrendum! Tun’ lingua Tartareo veneno tincta, tun’ ore quo
iugulas innocentem, et conficis et sumis corpus illius qui pro
impiis etiam mortuus est?’ At hoc mali sic negligimus vt hinc 435
pene laudem ferant qui religionem religiosissimam profitentur.
Reprehendi merentur qui pernicioso populi exemplo palam concubinas
domi alunt. Quis neget? Sed hie morbus non paulo est inuisior
Christo. Non damnat igitur butyrum qui illi praefert mel; nec
probat febrim qui monet phrenesim esse magis vitandam. Neque 440
facile dictu sit quanta morum lues ex huiusmodi praeposteris iudiciis
nascatur.
Jam quaedam ita recepta sunt in ordinem virtutum vt personam
pietatis habeant verius quam vim pietatis ; adeo vt nisi circumspecte
agas, pietatem veram prorsus extinguant. Si mediocris religionis 445
pestis latuisset in ceremoniis, Paulus non tam acriter in omnibus
suis epistolis in eas destomacharetur. Neque tamen vsquam
damnamus moderatas ceremonias, at non ferimus in his puppim ac
proram, quod dici solet, sanctimoniae constitui. Diuus Augustinus
vetuit etiam ne clerici, quos domi alebat, notabili vestitu vterentur ; 450
sed si commendari vellent populo, moribus commendarentur, non
vestibus. Nunc quam noui, quam prodigiosi cultus! Neque tamen
hoe insector ; illud demiror, plus satis his tribui quae fortassis iure
reprehendi poterant, rursus tam parum tribui iis quae sola con¬
ueniebat spectari. Non insector conuiciis quod Franciscani suam, 455
Benedictini suam amplectantur regulam ; sed quod quidam illorum
plus illis tribuunt quam Euangelio. Quod vtinam non in plerosque
istorum competat! Non insector quod alii piscibus victitant, alii
leguminibus aut herbis, alii ouis ; sed admoneo vehementer errare
eos qui Iudaico animo ex his iustitiae persuasionem induunt, ex 460
huiusmodi nugis ab homuncionibus repertis se caeteris anteponunt,
cum iisdem pro nullo vitio habeatur famam alienam mendaciis
incessere. De ciborum delectu nihil vsquam praecipit Christus,
nihil Apostoli, Paulus saepe dehortatur. Virulentam obtrectationem
execratur Christus, detestantur Apostolicae literae. Et tamen illic 465
volumus religiosuli videri, hic fortes sumus et intrepidi. Haec qui
admonet cum in genere tum amanter, quaeso, num is religionem