dicat aliquid, non desunt a quibus notetur velut Ebionitis fauens.
390 Si quis impensius adhortetur vt qui coniugio copulati sunt, magis
pietate et animorum consensu quam corporum complexu cohaereant,
et ita pure colant matrimonium vt virginitati quoad potest similli¬
mum sit, in suspicionem vocatur quasi cum Marcionitis omnem
coitum spurcum ducat. Si quis admoneat vt in diatribis, praecipue
395 theologicis, absit ambitiosa vincendi suaque tuendi pertinacia, absit
theatrica illa ostentandarum virium ambitio, non recte defertur
quasi scholas in totum damnet. Neque enim diuus Augustinus,
admonens dialecticis cauendam esse rixandi libidinem, damnat
dialecticam, sed pestem illius ostendit, vt vitetur.
4oo Item, si quis praeposterum vulgi iudicium taxet, inter virtutes
primas tribuentis iis quae sunt extremae classis, et contra, item
inter vitia vehementissime detestantis quae leuissima sunt mala,
cum sint atrocissima, ac retrorsum; protinus in ius vocatur quasi
vitiis faueat quibus grauius vitium anteponit, aut quasi damnet
405 benefacta quibus alia praefert vt sanctiora. Veluti si quis ad¬
moneat tutius esse benefactis fidere quam pontificiis condona¬
tionibus, non vtique damnat illius condonationes, sed praefert id
quod ex Ohristi doctrina certius est. Itidem, si quis admoneat
rectius facere eos qui domi liberis et vxori moderandae dent operam,
410 quam si visendi gratia Rhomam, Hierosolymam aut Compostellam
adeant, eamque pecuniam quam insumunt in longam ac periculosam
profectionem, sanctius in bonos ac veros pauperes erogari, non
damnat pium istorum affectum, sed antefert id quod propius est
verae pietati.
415 Tam vero non nostrorum modo temporum est quaedam vitia sic
detestari quasi sola sint, cum caeteris ita blandiamur quasi vitia
non sint, cum sint illis quae sic execramur atrociora. Queritur
in epistolis suis Augustinus vnum libidinis crimen apud Afros
imputari sacerdotibus, caeterum auariciae temulentiaeque vitium
420 pene laudi verti. Vnum illud tragicis modis exaggeramus, terque
quaterque horrendum facinus iisdem manibus tractare corpus
Christi quibus attrectaris corpus meretricis. Nec desunt qui nimium
tragice ausint publicitus asseuerare, leuiorem esse culpam si mulier
habeat rem cum bruta pecude quam cum sacerdote. Horum
425 impudentiam qui refellit, non continuo fauet impudicis sacerdotibus,
sed admonet ea negligi quae magis erant exaggeranda. Est sacer¬
dos aleator, est bellator aut gladiator, est totus indoctus, totus
390. sunt a: sint N. 892. quoad a: quam H. 394. vb add, H.