videtur laedere? Quis autem tam demens sit vt proferendis in lucem
| monachorum vitiis velit haberi disertus? At metuunt isti ne suos
| 470 habeant minus dicto audientes, tum ne pauciores ambiant in illorum
cooptari gregem. Imo nemo magis obedit atque, vt verbo vtar
Paulino, redapyeî, quam qui hausto Christi spiritu liber esse coeperit.
Vera charitas omnia boni consulit, omnia suffert, nihil detrectat,
obedit praepositis, non solum benignis et commodis verumetiam
475 asperis ac difficilibus.
Sed tamen hoc interim cauendum praepositis, ne alienam obedien¬
tiam in suam vertant tyrannidem ; et ideo malint eos superstitiosos
quam pios, quo magis ad omnem nutum obseruiant. Patres appellari
gaudent. Atqui quis est patrum carnalium qui suos liberos optet
480 semper infantes esse, quo magis regnum in illos exerceat pro sua
libidine ? Rursus, qui proficiunt ad Christi libertatem, hoc in
primis cauere debent ne, quod admonet Paulus, libertatem faciant
praetextum carni; aut ne iuxta Petri doctrinam libertatem faciant
velamen maliciae. Quod si vnus aut alter hac libertate sit abusus,
485 non continuo par est ob id omneis in perpetuo Iudaismo continere.
Comperiet quisquis obseruarit, nullum inter istos arctius astringere
laqueos ceremoniarum quam qui sub hoc praetextu regnant, et ventri
suo viuunt, non Christo.
Iam vero non est quod metuant ne non propagetur Essenorum
490 genus, in tanta ingeniorum et animorum varietate ; qua fit vt nihil
etiam sit vsquam tam absurdum quod non expetatur a multis. Quan¬
quam magis optandum istis, vt ingenuos ac veros habeant religionis
professores quam vt multos. Atque vtinam id lege cautum esset, ne
quis ante trigesimum annum eiusmodi laqueis implicaretur, antequam
495 ipse sibi notus sit, aut cognita verae religionis vis! Caeterum, iis
| qui Pharisaeorum exemplo suum agunt negocium, obeuntes terras ac
maria quo faciant vnum proselytum, nusquam deerunt adolescentes
rerum imperiti quos in nassam illectent et quos captent. Ingens
vbique stultorum ac simplicium est numerus. Ego certe sic optarim,
500 nec dubito quin idem optent omnes vere pii, Euangelicam religionem
sic omnibus esse penitus cordi vt hac contenti Benedictinam aut
Franciscanam nullus ambiat ; nec dubito quin idem optet ipse Bene¬
dictus ac Franciscus. Applaudit Moses Christi gloria obscuratus ;
applauderent et ii, si nobis amore legis Euangelicae sorderent humanae