OCR
858] TO. PAUL VOLZ 878 prophanis rebus immersus, malorum principum malis obsequiis deditus, in hune non itidem vociferantur, qui totus prophanus tractet sacrosancta mysteria. Est sacerdos sycophanta, qui lingua 430 virulenta mendaciisque confictis lacerat famam hominis nihil commeriti, imo benemeriti, cur hic non vociferamur, ‘O scelus horrendum! Tun’ lingua Tartareo veneno tincta, tun’ ore quo iugulas innocentem, et conficis et sumis corpus illius qui pro impiis etiam mortuus est?’ At hoc mali sic negligimus vt hinc 435 pene laudem ferant qui religionem religiosissimam profitentur. Reprehendi merentur qui pernicioso populi exemplo palam concubinas domi alunt. Quis neget? Sed hie morbus non paulo est inuisior Christo. Non damnat igitur butyrum qui illi praefert mel; nec probat febrim qui monet phrenesim esse magis vitandam. Neque 440 facile dictu sit quanta morum lues ex huiusmodi praeposteris iudiciis nascatur. Jam quaedam ita recepta sunt in ordinem virtutum vt personam pietatis habeant verius quam vim pietatis ; adeo vt nisi circumspecte agas, pietatem veram prorsus extinguant. Si mediocris religionis 445 pestis latuisset in ceremoniis, Paulus non tam acriter in omnibus suis epistolis in eas destomacharetur. Neque tamen vsquam damnamus moderatas ceremonias, at non ferimus in his puppim ac proram, quod dici solet, sanctimoniae constitui. Diuus Augustinus vetuit etiam ne clerici, quos domi alebat, notabili vestitu vterentur ; 450 sed si commendari vellent populo, moribus commendarentur, non vestibus. Nunc quam noui, quam prodigiosi cultus! Neque tamen hoe insector ; illud demiror, plus satis his tribui quae fortassis iure reprehendi poterant, rursus tam parum tribui iis quae sola conueniebat spectari. Non insector conuiciis quod Franciscani suam, 455 Benedictini suam amplectantur regulam ; sed quod quidam illorum plus illis tribuunt quam Euangelio. Quod vtinam non in plerosque istorum competat! Non insector quod alii piscibus victitant, alii leguminibus aut herbis, alii ouis ; sed admoneo vehementer errare eos qui Iudaico animo ex his iustitiae persuasionem induunt, ex 460 huiusmodi nugis ab homuncionibus repertis se caeteris anteponunt, cum iisdem pro nullo vitio habeatur famam alienam mendaciis incessere. De ciborum delectu nihil vsquam praecipit Christus, nihil Apostoli, Paulus saepe dehortatur. Virulentam obtrectationem execratur Christus, detestantur Apostolicae literae. Et tamen illic 465 volumus religiosuli videri, hic fortes sumus et intrepidi. Haec qui admonet cum in genere tum amanter, quaeso, num is religionem 454. lis a: his B. `456. amplectuntur H. 460. his a : hisce rebus H. 449. proram] Cf. Adag. 8. Augustinus] Cf. Ep. 447. 515-8.