Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0419
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 420 [420]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0419

OCR

372 LETTERS OF ERASMUS [1518 dicat aliquid, non desunt a quibus notetur velut Ebionitis fauens. 390 Si quis impensius adhortetur vt qui coniugio copulati sunt, magis pietate et animorum consensu quam corporum complexu cohaereant, et ita pure colant matrimonium vt virginitati quoad potest simillimum sit, in suspicionem vocatur quasi cum Marcionitis omnem coitum spurcum ducat. Si quis admoneat vt in diatribis, praecipue 395 theologicis, absit ambitiosa vincendi suaque tuendi pertinacia, absit theatrica illa ostentandarum virium ambitio, non recte defertur quasi scholas in totum damnet. Neque enim diuus Augustinus, admonens dialecticis cauendam esse rixandi libidinem, damnat dialecticam, sed pestem illius ostendit, vt vitetur. 4oo Item, si quis praeposterum vulgi iudicium taxet, inter virtutes primas tribuentis iis quae sunt extremae classis, et contra, item inter vitia vehementissime detestantis quae leuissima sunt mala, cum sint atrocissima, ac retrorsum; protinus in ius vocatur quasi vitiis faueat quibus grauius vitium anteponit, aut quasi damnet 405 benefacta quibus alia praefert vt sanctiora. Veluti si quis admoneat tutius esse benefactis fidere quam pontificiis condonationibus, non vtique damnat illius condonationes, sed praefert id quod ex Ohristi doctrina certius est. Itidem, si quis admoneat rectius facere eos qui domi liberis et vxori moderandae dent operam, 410 quam si visendi gratia Rhomam, Hierosolymam aut Compostellam adeant, eamque pecuniam quam insumunt in longam ac periculosam profectionem, sanctius in bonos ac veros pauperes erogari, non damnat pium istorum affectum, sed antefert id quod propius est verae pietati. 415 Tam vero non nostrorum modo temporum est quaedam vitia sic detestari quasi sola sint, cum caeteris ita blandiamur quasi vitia non sint, cum sint illis quae sic execramur atrociora. Queritur in epistolis suis Augustinus vnum libidinis crimen apud Afros imputari sacerdotibus, caeterum auariciae temulentiaeque vitium 420 pene laudi verti. Vnum illud tragicis modis exaggeramus, terque quaterque horrendum facinus iisdem manibus tractare corpus Christi quibus attrectaris corpus meretricis. Nec desunt qui nimium tragice ausint publicitus asseuerare, leuiorem esse culpam si mulier habeat rem cum bruta pecude quam cum sacerdote. Horum 425 impudentiam qui refellit, non continuo fauet impudicis sacerdotibus, sed admonet ea negligi quae magis erant exaggeranda. Est sacerdos aleator, est bellator aut gladiator, est totus indoctus, totus 390. sunt a: sint N. 892. quoad a: quam H. 394. vb add, H. 409. dant H. 4II. insumant N. 417. B: Quaeritur a. 418. suis om. N. B: Afras a. 418. Augustinus] Ep. 22. 1. 3.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1511 px
Image height
2498 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
932.91 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0419.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0419.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit