OCR Output

858] TO PAUL VOLZ 871

derogat illorum maiestati qua gloriantur, qui demonstrat quibus in
rebus sita sit vera principum maiestas, qui illos admonet quid 350
iurarint in suscipiendo principatu, quid debeant populo suo, quid
magistratibus. Ecclesiastici proceres fere affines sunt duabus
potissimum pestibus, auaritiae et ambitioni. Quod ceu praesentiens,
primus ille secundum Christum pastor admonet episcopos vt pascant
gregem suum, non autem expilent aut deglubant; nec pascant 355
turpis lucri gratia, sed ex animi prompta voluntate ; nec dominentur
in suos, sed exemplo vitae prouocent ad pietatem potius quam minis
aut imperio. An igitur derogare videbitur ordini sacerdotali qui
commoneat quibus rationibus episcopi vere magni sint, vere potentes,
vere diuites? Porro, monachorum genus fere comitatur praeter
alios morbos superstitio, supercilium, hypocrisis, obtrectatio. Non
damnat igitur protinus horum institutum, qui monet quibus in rebus
sita sit vera religio, et quantum absit a supercilio vere Christiana
pietas, quantum absit a fuco germana charitas, quam pugnet cum
syncera religione linguae virulentia; praesertim si tali moderamine
commonstret quid sit vitandum, vt nec hominem vllum notet nec
ordinem attingat. Quid autem est in rebus humanis tam felix cui
non suae pestes sint additae? Sicut igitur adiuuat, non ledit,
sanitatem corporis, quisquis indicat quae res aut vitient aut tueantur
veram sanitatem ; ita non auocat a religione, sed adhortatur potius, 3
qui demonstrat verae religionis corruptelas ac remedia.

Nam audio quosdam sic interpretari quasi praeceptiones huius
libelli, quoniam minus tribuunt ceremoniis quam vellent quidam
qui plus nimio tribuunt, nec ita multum humanis constitutionibus,
hominum animos alienent a vita monastica. Vsque adeo nihil tam
circumspecte dici potest quod non rapiatur ab improbis vel in
aliquam calumniam vel in ansam peccandi, vt iam vix tutum sit
quicquam recte monere. Si quis a bellis, quae iam seculis aliquot ob
res nihili plusquam ethnice gerimus, deterreat, notatur a sycophantis
quasi sentiat cum iis qui negant vllum bellum gerendum Christianis. 380
Nam haereticos fecimus autores huius sententiae, quod Pontifex
nescio quis bellum approbare videatur. Neque tamen notatur qui
contra Christi et Apostolorum doctrinam ad bellum quibuslibet
de causis suscipiendum classicum canit. Si quis admoneat vere
Apostolicum esse Turcas Christi praesidiis ad religionem pertrahere 385
potius quam armis, continuo vocatur in suspicionem quasi doceat
Turcas, si impetant Christianos, nullo modo cohercendos. Si quis
praedicet Apostolorum frugalitatem et in horum temporum luxum

2
a
o

D

w
a
oe

a
o

w
a
en

352. proceres a H : praecones y. 358. ay: derogari £. 369. aut ante
Vitient add. N.

355. gregem] 1 Pet. 5. 2,8.
Bb2