OCR
858] TO PAUL VOLZ 871 derogat illorum maiestati qua gloriantur, qui demonstrat quibus in rebus sita sit vera principum maiestas, qui illos admonet quid 350 iurarint in suscipiendo principatu, quid debeant populo suo, quid magistratibus. Ecclesiastici proceres fere affines sunt duabus potissimum pestibus, auaritiae et ambitioni. Quod ceu praesentiens, primus ille secundum Christum pastor admonet episcopos vt pascant gregem suum, non autem expilent aut deglubant; nec pascant 355 turpis lucri gratia, sed ex animi prompta voluntate ; nec dominentur in suos, sed exemplo vitae prouocent ad pietatem potius quam minis aut imperio. An igitur derogare videbitur ordini sacerdotali qui commoneat quibus rationibus episcopi vere magni sint, vere potentes, vere diuites? Porro, monachorum genus fere comitatur praeter alios morbos superstitio, supercilium, hypocrisis, obtrectatio. Non damnat igitur protinus horum institutum, qui monet quibus in rebus sita sit vera religio, et quantum absit a supercilio vere Christiana pietas, quantum absit a fuco germana charitas, quam pugnet cum syncera religione linguae virulentia; praesertim si tali moderamine commonstret quid sit vitandum, vt nec hominem vllum notet nec ordinem attingat. Quid autem est in rebus humanis tam felix cui non suae pestes sint additae? Sicut igitur adiuuat, non ledit, sanitatem corporis, quisquis indicat quae res aut vitient aut tueantur veram sanitatem ; ita non auocat a religione, sed adhortatur potius, 3 qui demonstrat verae religionis corruptelas ac remedia. Nam audio quosdam sic interpretari quasi praeceptiones huius libelli, quoniam minus tribuunt ceremoniis quam vellent quidam qui plus nimio tribuunt, nec ita multum humanis constitutionibus, hominum animos alienent a vita monastica. Vsque adeo nihil tam circumspecte dici potest quod non rapiatur ab improbis vel in aliquam calumniam vel in ansam peccandi, vt iam vix tutum sit quicquam recte monere. Si quis a bellis, quae iam seculis aliquot ob res nihili plusquam ethnice gerimus, deterreat, notatur a sycophantis quasi sentiat cum iis qui negant vllum bellum gerendum Christianis. 380 Nam haereticos fecimus autores huius sententiae, quod Pontifex nescio quis bellum approbare videatur. Neque tamen notatur qui contra Christi et Apostolorum doctrinam ad bellum quibuslibet de causis suscipiendum classicum canit. Si quis admoneat vere Apostolicum esse Turcas Christi praesidiis ad religionem pertrahere 385 potius quam armis, continuo vocatur in suspicionem quasi doceat Turcas, si impetant Christianos, nullo modo cohercendos. Si quis praedicet Apostolorum frugalitatem et in horum temporum luxum 2 a o D w a oe a o w a en 352. proceres a H : praecones y. 358. ay: derogari £. 369. aut ante Vitient add. N. 355. gregem] 1 Pet. 5. 2,8. Bb2