OCR Output

370 LETTERS OF ERASMUS [1518

tum in se transformat. Multa Paulus indulget Corinthiis, distinguens

interim quae Domini nomine proponeret perfectis et quae suo
310 nomine indulgeret infirmis ; hac spe tamen, vt proficerent. Galatas

iterum parturit, donec in eis formetur Christus.

Iam qui putabit hunc circulum principibus magis tribuendum,
cum hoc non fuerit magna contentio. Etenim si mores aestimemus,
vix alios videas crassius Christianos: de plerisque loquor, non de

315 omnibus. Quicquid autem extra tertium circulum erit, id semper
et in omnibus detestandum. Quod genus sunt ambitio, studium
pecuniae, libido, ira, vindicta, inuidia, obtrectatio, reliquaeque
pestes: sed quae tum demum fiunt immedicabiles, cum pietatis et
officii persona commendatae in superiores circulos irrepunt; hoc

320 est cum iusticiae iurisque praetextu nostram exercemus tyrannidem,
cum per religionis occasionem consulimus quaestui, cum Ecclesiae
defendendae titulo mundanum venamur imperium, cum praecipiuntur
velut ad Christi rem facientia quae longissime absunt a Ohristi
doctrina. Proinde scopus omnibus est ingerendus, ad quem eni¬

325 tantur. Scopus autem vnicus est, videlicet Christus, et huius
doctrina purissima. Quod si pro coelesti scopo terrenum proponas,
non erit ad quod recte enitatur qui contendit proficere. Quod
summum est, id omnibus est destinandum, vt saltem assequamur
mediocria.

Nec est quod vllum vitae genus ab hoc scopo submoueamus. In
affectibus est Christi perfectio, non in vitae genere; in animis est,
non in palliis aut cibis. Sunt inter monachos quos vix recipit
extremus circulus; et tamen de bonis loquor, sed infirmis. Sunt
inter digamos quos Christus primo dignatur circulo. Neque vero fit
335 interim vlli vitae professioni iniuria, si quod est optimum ac

perfectissimum omnibus proponitur. Nisi forte Plato contumeliosus
fuisse putatur in omneis ciuitates, quoniam in Politia sua eiusmodi
reipublicae proposuit exemplar quale hactenus videre non licuit;
aut Quintilianus vniuersum oratorum ordinem lesit, qui tale finxerit

340 oratoris exemplar qualis adhuc nullus extitit. Procul abes ab
archetypo ? non reiiceris, sed extimularis vt proficias. Non multum
abes? admoneris vt accedas propius. Neque enim quisquam vsque
adeo processit vt non habeat quo proficiat.

Habet autem vnumquodque vitae genus cognata quaedam degene¬

345 randi pericula. Ea qui commonstrat non derogat ordini, sed rem
ordinis agit. Veluti principum felicitas obnoxia est tyrannidi,
obnoxia est stultitiae, obnoxia adulationi, obnoxia deliciis. Haec
qui commonstrat vitanda, benemeretur de principum ordine. Nec

330

313. Etenim .. . 315. omnibus add. H. STE: FONTE 347. ob¬
noxia deliciis add. H.