Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0417
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 418 [418]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0417

OCR

370 LETTERS OF ERASMUS [1518 tum in se transformat. Multa Paulus indulget Corinthiis, distinguens interim quae Domini nomine proponeret perfectis et quae suo 310 nomine indulgeret infirmis ; hac spe tamen, vt proficerent. Galatas iterum parturit, donec in eis formetur Christus. Iam qui putabit hunc circulum principibus magis tribuendum, cum hoc non fuerit magna contentio. Etenim si mores aestimemus, vix alios videas crassius Christianos: de plerisque loquor, non de 315 omnibus. Quicquid autem extra tertium circulum erit, id semper et in omnibus detestandum. Quod genus sunt ambitio, studium pecuniae, libido, ira, vindicta, inuidia, obtrectatio, reliquaeque pestes: sed quae tum demum fiunt immedicabiles, cum pietatis et officii persona commendatae in superiores circulos irrepunt; hoc 320 est cum iusticiae iurisque praetextu nostram exercemus tyrannidem, cum per religionis occasionem consulimus quaestui, cum Ecclesiae defendendae titulo mundanum venamur imperium, cum praecipiuntur velut ad Christi rem facientia quae longissime absunt a Ohristi doctrina. Proinde scopus omnibus est ingerendus, ad quem eni325 tantur. Scopus autem vnicus est, videlicet Christus, et huius doctrina purissima. Quod si pro coelesti scopo terrenum proponas, non erit ad quod recte enitatur qui contendit proficere. Quod summum est, id omnibus est destinandum, vt saltem assequamur mediocria. Nec est quod vllum vitae genus ab hoc scopo submoueamus. In affectibus est Christi perfectio, non in vitae genere; in animis est, non in palliis aut cibis. Sunt inter monachos quos vix recipit extremus circulus; et tamen de bonis loquor, sed infirmis. Sunt inter digamos quos Christus primo dignatur circulo. Neque vero fit 335 interim vlli vitae professioni iniuria, si quod est optimum ac perfectissimum omnibus proponitur. Nisi forte Plato contumeliosus fuisse putatur in omneis ciuitates, quoniam in Politia sua eiusmodi reipublicae proposuit exemplar quale hactenus videre non licuit; aut Quintilianus vniuersum oratorum ordinem lesit, qui tale finxerit 340 oratoris exemplar qualis adhuc nullus extitit. Procul abes ab archetypo ? non reiiceris, sed extimularis vt proficias. Non multum abes? admoneris vt accedas propius. Neque enim quisquam vsque adeo processit vt non habeat quo proficiat. Habet autem vnumquodque vitae genus cognata quaedam degene345 randi pericula. Ea qui commonstrat non derogat ordini, sed rem ordinis agit. Veluti principum felicitas obnoxia est tyrannidi, obnoxia est stultitiae, obnoxia adulationi, obnoxia deliciis. Haec qui commonstrat vitanda, benemeretur de principum ordine. Nec 330 313. Etenim .. . 315. omnibus add. H. STE: FONTE 347. obnoxia deliciis add. H.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1516 px
Image height
2500 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
927.55 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0417.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0417.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit