OCR Output

858] TO PAUL VOLZ 369

redarguit quam vbi vindictae cupiditate aut ambitionis affectu
tanguntur. Rogantibus an iussuri essent ignem e coelo descendere,
qui exureret ciuitatem vnde excludebantur, Nescitis, inquit, cuius 270
spiritus sitis. Petrum a cruce ad mundum reuocare conantem,
Satanam appellat. De primatu disputantes, quot modis et quoties
reuocat ad diuersum affectum! Sunt item quae palam docet ac prae¬
cipit: non resistere malo, bene mereri de inimicis, animi mansuetu¬
dinem aliaque consimilia.

Distinguenda sunt haec et in suum quaeque digerenda locum.
Ne protinus igitur horum quae geruntur a principibus aut prophanis
magistratibus, Christum faciamus autorem, aut, vt nunc loquuntur,
iuri diuino asseramus. Crassa quaedam ab illis tractantur, nec
omnino Christianae puritatis, sed quae tamen insectanda non sint, 280
vtpote necessaria ad rerum ordinem tuendum. Nec enim horum
ministerio fit vt boni simus, sed vt minus mali; vtque qui mali
sunt, minus noceant reipublicae. Debetur igitur et his suus honos,
quod vtcunque seruiant iustitiae diuinae publicaeque tranquillitati,
sine qua turbantur aliquoties et ea quae sunt pietatis. Honorandi
sunt vbi suo funguntur officio, tolerandi fortassis vbi sibi gerunt
potestatem, ne quid deterius exoriatur. Sublucet enim in his
quoque imago vel vmbra verius diuinae iustitiae, quam tamen
oportet longe expressius, euidentius ac purius in sacerdotum moribus
ac legibus elucere. Aliter in ferro relucet imago, aliter in vitreo 290
speculo.

In tertio circulo promiscuum vulgus collocemus, veluti crassissi¬
mam huius orbis partem, sed ita crassissimam vt tamen ad Christi
pertineant corpus. Neque enim oculi tantum corporis membra sunt,
verum etiam surae, pedes ac pudenda. His sic est indulgendum vt 295
semper, quoad fieri poterit, vocentur ad ea quae Christo sunt potiora.
Nam in hoc corpore qui modo pes erat, oculus fieri potest: Et
tamen vt principes, si sint impii, non sunt exacerbandi conuiciis, ne
prouocati grauiores excitent tragoedias, iuxta sententiam Augustini ;
ita populus imbecillus, exemplo Christi qui tanta lenitate tulit ac 300
fouit suos discipulos, ferendus erit ac paterna fouendus indulgentia,
donec paulatim grandescat in Christo. Habet enim et pietas suam
infantiam, habet aetatis accessus, habet perfectum et vegetum robur.
Omnibus tamen pro sua cuique portione ad Christum est enitendum.
Elementorum suus cuique locus est. Sed ignis, qui summam tenet 305
sedem, omnia paulatim ad se rapit et, quoad licet, in suam trans¬
format naturam. Aquam eliquatam vertit in aerem, aerem extenua¬

Li

n

D
oo
en

294. pertineat H. 306. quoad licet a: quantum fieri potest H.

270. Nescitis] Luke o. 55.
ALLEN IlI Bb