OCR Output

368 LETTERS OF ERASMUS [1518

sancita? nam et hoc non raro vsu venit. Ne damnaris quod pro

230 suo officio gerunt principes. At rursum, noli contaminare coelestem
illam Christi philosophiam humanis decretis. Maneat Christus id
quod est, centrum, ambientibus circulis aliquot. Noli scopum suo
mouere loco. Qui proximi Christo sunt, sacerdotes, episcopi, cardi¬
nales, pontifices, et quorum est sequi Agnum quocunque ierit,

235 purissimam illam partem amplectantur, et quoad licet in proximos
transfundant. Secundus circulus habeat principes prophanos, quorum
arma legesque suo quodam modo Christo seruiunt ; siue dum iustis
bellis profligant hostem publicamque tuentur tranquillitatem, siue
dum legitimis suppliciis cohercent facinorosos. Et tamen quoniam

240 necessario versantur in his rebus quae cum infima fece terrae quaeque
cum mundi negociis coniunctae sunt, periculum est ne prolabantur
longius ; ne bellum non pro re publica sed pro sua libidine gerant ;
ne iusticiae praetextu seuiant et in eos quos clementia sanare poterat;
ne titulo dominii populum expilent quorum res tueri debuerant.

245 Porro, vt Christus velut ignis aeterni fons sacerdotum ordinem
proxime ad se trahit ac velut igneos reddit, puros ab omni terrenae
fecis contagio: ita sacerdotum est, et praesertim summorum,
principes quoad licet ad sese vocare. Sicubi bellum ingruerit,
adnitantur pontifices vt aut componantur res citra sanguinem, aut,

250 sì id non potest, vt sunt rerum humanarum procellae, certe id
agant, vt minus cruente geratur bellum neue in longum propagetur.
Olim et in iustis suppliciis intercedebat episcoporum autoritas, et
subinde nocentem e iudicum manibus extorquebat, vt palam in
epistolis suis testatur Augustinus. Sunt enim quaedam ita ne¬

255 cessaria ad ordinem reipublicae vt ea tamen Christus partim dissimu¬
larit, partim a se reiecerit, partim nec improbans, nec approbans
velut ad ea conniueat. Non agnoscit nummum Caesaris nec
inseriptionem. Censum ita dari iubet, si debeatur, quasi ad se non
multum pertineat, modo detur Deo quod illi debetur. Adulteram

260 nec damnat nec palam absoluit, tantum iubet ne repetat admissum.
De damnatis a Pilato, quorum sanguinem miscuerat cum illorum
sacrificiis, non pronunciat recte an secus hoc passi sint: tantum
simile exitium comminatur omnibus, nisi resipiscant. Porro,
vocatus arbiter diuidundae haereditatis, palam reiicit officium, velut

265 indignum se de rebus tam crassis pronunciare, qui coelestia doceret.
Contra, sunt quae palam detestatur. In Phariseos auaros, in hypo¬
critas, in diuites elatos Vae intonat. Apostolos nunquam acrius

230. nolim H. 241. y: coniuncta a. 248. quoad a: quantum H.
251, B: agat a. 256. a a: ab H. 264. officium add. H. 265. se a:
esset H.

254. Augustinus] Cf. Ep. 134.