obsecundare. Quod si quis Isaac aut si quis ex huius familia foderit
repereritque venam aliquam puram, protinus obstrepunt ac recla- 190
mant, intelligentes eam venam offecturam lucris, offecturam ambi¬
tioni, etiamsi pro Christi gloria faciat. Mox terram iniiciunt, et
corrupta interpretatione venam obturant, fossorem depellunt, aut
ita certe luto sordibusque conspurcant aquam vt qui inde biberit,
plus hauriat limi sordiumque quam liquoris. Nolunt sitientes 195
iustitiam de puro latice bibere, sed adducunt eos ad suas cisternas
contritas, quae rudera habent, aquam non habent. Sed tamen non
oportet germanos pueros Isaac, hoc est veros Christi cultores, ab hoe
labore defatigari. Nam inter hos quoque volunt haberi qui terram
ingerunt Euangelicis fontibus, adeo vt inter Christianos iam minime 2o
tutum sit Christum pure docere. Tantum inualuerunt Philistei,
pro terra belligerantes, pro coelestibus terrena, pro diuinis humana
praedicantes ; hoc est non ea quae faciunt ad Christi gloriam, sed
quae ad illorum quaestum qui condonationes, qui compositiones,
qui dispensationes similesque cauponationes redimunt. Idque faciunt 203
hoc periculosius quod suis cupiditatibus magnorum principum,
summi Pontificis, atque ipsius etiam Christi titulos praetexunt.
Atqui nemo verius summi Pontificis agit negocium quam qui
coelestem Christi philosophiam pure tradit, cuius ille primus est
doctor. Nemo de principibus melius meretur quam qui dat operam 210
vt populi res quam maxime floreant et quam minima tyrannide
premantur.
Sed reclamabit hic aliquis e scholarum agminibus: ‘Facile est
cuiuis in genere praecipere quid sequendum, quid fugiendum ; at
quid interim respondebitur iis qui de tot euentis, de tot casibus 215
consulunt?’ Primum, plures sunt rerum humanarum species quam
vt ad singulas possint haberi certa responsa. Deinde, tanta est
cireumstantiarum varietas vt nisi his cognitis ne possit quidem
certum responderi. Postremo, haud scio an isti certum habeant
quod respondeant, praesertim cum de plerisque inter se dissentiant. 220
Et qui in hoc genere cordatiores sunt, non ita respondere solent,
‘Hoc facies, hoe fugies,’ sed ‘Hoc tutius est mea sententia, Hoc
arbitror tolerabile’. Quod si nobis adsit simplex ac lucidus ille
oculus ex Euangelio, si domus animi purae fidei lucernam habeat
candelabro impositam, facile minuta ista ceu nebulae discutientur. 225
Si adsit Christianae charitatis regula, ad hane omnia facile exaequa¬
buntur. At quid facias cum haec regula pugnabit cum his quae
sunt publico seculorum vsu recepta, queque principum legibus