OCR
368 LETTERS OF ERASMUS [1518 sancita? nam et hoc non raro vsu venit. Ne damnaris quod pro 230 suo officio gerunt principes. At rursum, noli contaminare coelestem illam Christi philosophiam humanis decretis. Maneat Christus id quod est, centrum, ambientibus circulis aliquot. Noli scopum suo mouere loco. Qui proximi Christo sunt, sacerdotes, episcopi, cardinales, pontifices, et quorum est sequi Agnum quocunque ierit, 235 purissimam illam partem amplectantur, et quoad licet in proximos transfundant. Secundus circulus habeat principes prophanos, quorum arma legesque suo quodam modo Christo seruiunt ; siue dum iustis bellis profligant hostem publicamque tuentur tranquillitatem, siue dum legitimis suppliciis cohercent facinorosos. Et tamen quoniam 240 necessario versantur in his rebus quae cum infima fece terrae quaeque cum mundi negociis coniunctae sunt, periculum est ne prolabantur longius ; ne bellum non pro re publica sed pro sua libidine gerant ; ne iusticiae praetextu seuiant et in eos quos clementia sanare poterat; ne titulo dominii populum expilent quorum res tueri debuerant. 245 Porro, vt Christus velut ignis aeterni fons sacerdotum ordinem proxime ad se trahit ac velut igneos reddit, puros ab omni terrenae fecis contagio: ita sacerdotum est, et praesertim summorum, principes quoad licet ad sese vocare. Sicubi bellum ingruerit, adnitantur pontifices vt aut componantur res citra sanguinem, aut, 250 sì id non potest, vt sunt rerum humanarum procellae, certe id agant, vt minus cruente geratur bellum neue in longum propagetur. Olim et in iustis suppliciis intercedebat episcoporum autoritas, et subinde nocentem e iudicum manibus extorquebat, vt palam in epistolis suis testatur Augustinus. Sunt enim quaedam ita ne255 cessaria ad ordinem reipublicae vt ea tamen Christus partim dissimularit, partim a se reiecerit, partim nec improbans, nec approbans velut ad ea conniueat. Non agnoscit nummum Caesaris nec inseriptionem. Censum ita dari iubet, si debeatur, quasi ad se non multum pertineat, modo detur Deo quod illi debetur. Adulteram 260 nec damnat nec palam absoluit, tantum iubet ne repetat admissum. De damnatis a Pilato, quorum sanguinem miscuerat cum illorum sacrificiis, non pronunciat recte an secus hoc passi sint: tantum simile exitium comminatur omnibus, nisi resipiscant. Porro, vocatus arbiter diuidundae haereditatis, palam reiicit officium, velut 265 indignum se de rebus tam crassis pronunciare, qui coelestia doceret. Contra, sunt quae palam detestatur. In Phariseos auaros, in hypocritas, in diuites elatos Vae intonat. Apostolos nunquam acrius 230. nolim H. 241. y: coniuncta a. 248. quoad a: quantum H. 251, B: agat a. 256. a a: ab H. 264. officium add. H. 265. se a: esset H. 254. Augustinus] Cf. Ep. 134.