non paulo plus operae sumit in adhortando quam in docendo; quasi
7o sapientiam amasse propemodum parasse sit. Quod turpe est iuris
peritis ac medicis, quorum vtrique de industria suam artem reddidere
difficillimam, quo simul et quaestus sit vberior et gloria maior apud
imperitos ; id longe turpius fuerit fecisse in philosophia Christi,
Imo contra conniti par est, vt eam quam fieri potest reddamus
y5 facillimam et omnibus expositam: neque illud sit nobis studio,
vt ipsi literati videamur, sed vt quamplurimos ad Christianam vitam
pelliciamus.
Adornatur iam bellum in Turcas, quod quocunque consilio insti¬
tutum, precandum est, non vt paucis quibusdam, sed vt in commune
80 bene vertat omnibus. Sed quid futurum arbitramur, si victis (neque
enim vniuersos, opinor, ferro trucidabimus) vt Christum ample¬
ctantur, Occamos aut Durandos aut Scotos aut Gabrieles aut Aluaros
proposuerimus ? Quid cogitabunt aut quid sentient (sunt enim ef
illi, vt nihil aliud, certe homines), vbi audierint spinosas illas et
ss inextricabileis argutias de instantibus, de formalitatibus, de quiddi¬
tatibus, de relationibus? praesertim vbi viderint de iis adeo non
conuenire inter magnos illos religionis professores, vt frequenter
vsque ad pallorem, vsque ad conuicia, vsque ad sputa, nonnunquam
et vsque ad pugnos inuicem digladientur ; vbi Praedicatores pro suo
o Thoma cominus atque eminus dimicantes, Minoritas contra sub:
tilissimos ac seraphicos doctores iunctis vmbonibus tuentes, alios
vt nominales, alios vt reales loqui; si viderint rem vsque adeo
difficilem esse vt nunquam satis discussum sit quibus verbis de
Christo siv loquendum : perinde quasi cum moroso quopiam agas
; daemone, quem in tuam ipsius perniciem euocaris, si quid te fefel¬
a in verbis praescriptis, ac non potius cum clementissimo Seruatore,
qui a nobis praeter puram simplicemque vitam nihil exigit. Obsecro
te per Deum immortalem, quid istis agetur rebus, maxime si super
ciliosae doctrinae mores et vita similis respondeat? Si ex strepitu
ioo nostro plusquam tyrannico perspexerint ambitionem nostram, si ex
rapacitate auaritiam, si ex stupris libidinem, si ex oppressionibus
seuiciam, qua fronte ingeremus illis Christi doctrinam ab hisce rebus
longe lateque discrepantem ? Efficacissima Turcas expugnandi ratio
fuerit si conspexerint in nobis elucere quod docuit et expressit
105 Christus ; si senserint nos non ipsorum inhiare imperiis, non sitire
aurum, non ambire possessiones, sed praeter eorum salutem et
Christi gloriam nihil omnino quaerere. Haec est illa theologia
vera, germana, efficax, quae olim et philosophorum supercilia et