OCR
364 LETTERS OF ERASMUS [ré non paulo plus operae sumit in adhortando quam in docendo; quasi 7o sapientiam amasse propemodum parasse sit. Quod turpe est iuris peritis ac medicis, quorum vtrique de industria suam artem reddidere difficillimam, quo simul et quaestus sit vberior et gloria maior apud imperitos ; id longe turpius fuerit fecisse in philosophia Christi, Imo contra conniti par est, vt eam quam fieri potest reddamus y5 facillimam et omnibus expositam: neque illud sit nobis studio, vt ipsi literati videamur, sed vt quamplurimos ad Christianam vitam pelliciamus. Adornatur iam bellum in Turcas, quod quocunque consilio institutum, precandum est, non vt paucis quibusdam, sed vt in commune 80 bene vertat omnibus. Sed quid futurum arbitramur, si victis (neque enim vniuersos, opinor, ferro trucidabimus) vt Christum amplectantur, Occamos aut Durandos aut Scotos aut Gabrieles aut Aluaros proposuerimus ? Quid cogitabunt aut quid sentient (sunt enim ef illi, vt nihil aliud, certe homines), vbi audierint spinosas illas et ss inextricabileis argutias de instantibus, de formalitatibus, de quidditatibus, de relationibus? praesertim vbi viderint de iis adeo non conuenire inter magnos illos religionis professores, vt frequenter vsque ad pallorem, vsque ad conuicia, vsque ad sputa, nonnunquam et vsque ad pugnos inuicem digladientur ; vbi Praedicatores pro suo o Thoma cominus atque eminus dimicantes, Minoritas contra sub: tilissimos ac seraphicos doctores iunctis vmbonibus tuentes, alios vt nominales, alios vt reales loqui; si viderint rem vsque adeo difficilem esse vt nunquam satis discussum sit quibus verbis de Christo siv loquendum : perinde quasi cum moroso quopiam agas ; daemone, quem in tuam ipsius perniciem euocaris, si quid te fefela in verbis praescriptis, ac non potius cum clementissimo Seruatore, qui a nobis praeter puram simplicemque vitam nihil exigit. Obsecro te per Deum immortalem, quid istis agetur rebus, maxime si super ciliosae doctrinae mores et vita similis respondeat? Si ex strepitu ioo nostro plusquam tyrannico perspexerint ambitionem nostram, si ex rapacitate auaritiam, si ex stupris libidinem, si ex oppressionibus seuiciam, qua fronte ingeremus illis Christi doctrinam ab hisce rebus longe lateque discrepantem ? Efficacissima Turcas expugnandi ratio fuerit si conspexerint in nobis elucere quod docuit et expressit 105 Christus ; si senserint nos non ipsorum inhiare imperiis, non sitire aurum, non ambire possessiones, sed praeter eorum salutem et Christi gloriam nihil omnino quaerere. Haec est illa theologia vera, germana, efficax, quae olim et philosophorum supercilia et AE cen Dr 78. in Turcas] Cf. Ep. 785. 37 2. Scotos] Cf. Ep. 337. 316 n. 82. Occamos] Cf. Ep. 337.316 n. Gabrieles] Cf. Ep. 575. 32 n, Durandos] Cf. Ep. 396. 90 n. Aluaros] Of. Ep, 575. 342.