omnino sit eruditum. Sit sane parum acutus, modo sit pius. Non
reddat instructos ad palestram Sorbonicam, modo reddat instructos
ad tranquillitatem Christianam. Non faciat ad disputationem theo¬
logicam, modo faciat ad vitam theologicam. Quorsum autem attinet 35
hoc tractare quod nemo non tractat? Quis hodie non versatur
in quaestionibus theologicis? aut quid aliud agunt gymnasiorum
examina? Tot pene sunt in Sententiarum libros commentarii, quot
theologorum nomina. Quis summulariorum modus aut numerus,
aliud ex alio miscentium ac remiscentium, et pharmacopolarum 40
ritu ex nouis vetera, ex veteribus noua, e pluribus vnum, ex vno
plura subinde fingentium ac refingentium? Qui fiet vt huiusmodi
voluminum moles nos ad recte viuendum instituant, quae ne per
omnem quidem vitam vacet euoluere? Veluti si medicus morbo
praesentaneo laboranti praescribat, vt Iacobi a Partibus libros ac 45
reliquos his adsimileis omneis euoluat, illic reperturus quo valetu¬
dinem sarciat. At hunc interea mors occuparit, nec erit cui possit
succurri.
In tanta aetatis fugacitate parato promptoque remedio est opus.
Quot voluminibus praecipiunt de restitutione, de confessione, de 50
votis, de scandalis, deque aliis innumeris? Cumque minutatim
excutiant singula, singula sie definiant quasi caeterorum omnium
ingeniis diffidant, imo quasi Christi diffidant bonitati, dum pyrds
praescribunt quid ille cuique facto vel praemii debeat vel supplicii ;
tamen nec inter se consentiunt, nec aliquoties rem liquido explicant, 5
si propius consulantur. Tanta est vel ingeniorum vel circumstanti¬
arum varietas. Porro, vt omnia vere, vt omnia recte definierint,
praeterquam quod ieiune frigideque tractantur ista, quoto cuique
vacat tantum voluminum euoluere ? aut quis possit secum Aquinatis
Secundae secundam circumferre? Et tamen nullius non refert 6o
bene viuere, ad quod Christus omnibus aditum facilem esse voluit,
non inexplicabilibus disputationum labirynthis, sed fide syncera,
charitate non ficta, quam comitatur spes quae non pudefit. Postremo,
versentur in magnis illis voluminibus magni rabini, qui pauci sint
oportet; at nihilo secius interim imperitae multitudini, pro qua 65
mortuus est Christus, consulendum est. Praecipuam autem Chri¬
stianae pietatis portionem docuit, quisquis ad huius inflammauit
amorem. Sapiens ille Rex filium instituens ad veram sapientiam,
39. summulariorum Cf. Ep.531.152n. 1498, with a preface by John Lascaris.
45. a Partibus] Jas. Despars (1380 See GE. 88 n. and Chevalier. |
3 Jan. 1458) of Tournay, canon of Notre 60. Secundae] sc. partis partem, of
Dame at Paris 1447. Hisedition of Avi- Aquinas’ Summa Theologiae.
cenna, prepared 1432-42, was printed 63. spes] Cf. Rom. 5.5.
by Trechsel and Clein, Lyons, 24 Dec. 66, mortuus] Cf. 1 Cor. 8, rz.