principum inuicta sceptra Christo subegit. Hoe, hoc agentibus
nobis aderit ipse Christus. 110
Neque vero conuenit vt hoc argumento nos yalde Christianos
declaremus, si quamplurimos occiderimus, sed si quamplurimos
geruauerimus ; non si multa impiorum milia sacrificauerimus Orco,
sed si quamplurimos ex impiis reddiderimus pios; non si illos diris
execrationibus deuoueamus, sed si piis votis salutem illis ac meliorem 115
mentem a superis optemus. Quod si hic non adsit animus, citius
futurum est vt nos in Turcas degeneremus quam vt Turcas in nostras
partes pertrahamus. Et vt feliciter cadat Martis semper ancipitis
alea, fiet vt latius fortasse regnet Pontifex aut huius cardinales, non
vt latius regnet Christus ; cuius regnum ita demum floret, si vigeat 120
pietas, si charitas, si pax, si castitas: id quod optimi Leonis decimi
ductu atque auspiciis fore confidimus, ni quod optimum est co¬
nantem aliorsum rapiat rerum humanarum aestus. Ipse Christus
sese regni coelorum vindicem ac Principem profitetur, quod non
aliter splendidum est quam si triumphent coelestia. 125
Neque enim ideo mortuus est Christus, vt opes, vt copiae, vt
arma reliquaque illa mundani regni tragoedia, quae quondam penes
Ethnicos aut certe prophanos principes fuit, Ethnicis non ita multum
absimiles, nunc sit penes sacerdotes aliquot. Ac mea sententia con¬
sultum fuerit, multo ante quam armis experiamur, illorum animos 130
epistolis ac libellis solicitare. Sed qualibus epistolis? Non minacibus,
non tyrannicis, sed quae spirent vere paternam charitatem, quae
Petri Paulique pectus referant ; quae non titulum modo praeferant
apostolicum, sed èvépyetav resipiant apostolicam. Non quod nesciam
fontem omnem ac venam Christianae philosophiae reconditam esse 135
in Euangelicis et Apostolicis literis, sed sermo peregrinus ac saepe¬
numero perturbatus, tum figurae tropique obliqui, tantum habent
difficultatis vt nobis etiam non raro sudandum sit priusquam intelli¬
gamus. Commodissimum itaque mea sententia fuerit si muneris
hoe: viris aliquot iuxta piis ac doctis delegetur, vt ex purissimis 140
fontibus Euangelistarum et Apostolorum, ex probatissimis inter¬
pretibus vniuersam Christi philosophiam in compendium contrahant,
ita simpliciter vt tamen erudite, ita breuiter vt tamen dilucide.
Quae pertinent ad fidem, quam paucissimis articulis absoluantur.
Quae ad vitam, item paucis tradantur, et sic tradantur vt intelligant 145
Christi iugum blandum et commodum esse, non asperum ; vt intel¬
ligant sese patres esse nactos, non tyrannos; pastores, non praedones;
ad salutem vocari, non ad seruitutem pertrahi. Homines sunt et
illi, nec ferrum aut adamantem gestant in pectore. Possunt mol¬