OCR
858]. TO PAUL VOLZ 365 principum inuicta sceptra Christo subegit. Hoe, hoc agentibus nobis aderit ipse Christus. 110 Neque vero conuenit vt hoc argumento nos yalde Christianos declaremus, si quamplurimos occiderimus, sed si quamplurimos geruauerimus ; non si multa impiorum milia sacrificauerimus Orco, sed si quamplurimos ex impiis reddiderimus pios; non si illos diris execrationibus deuoueamus, sed si piis votis salutem illis ac meliorem 115 mentem a superis optemus. Quod si hic non adsit animus, citius futurum est vt nos in Turcas degeneremus quam vt Turcas in nostras partes pertrahamus. Et vt feliciter cadat Martis semper ancipitis alea, fiet vt latius fortasse regnet Pontifex aut huius cardinales, non vt latius regnet Christus ; cuius regnum ita demum floret, si vigeat 120 pietas, si charitas, si pax, si castitas: id quod optimi Leonis decimi ductu atque auspiciis fore confidimus, ni quod optimum est conantem aliorsum rapiat rerum humanarum aestus. Ipse Christus sese regni coelorum vindicem ac Principem profitetur, quod non aliter splendidum est quam si triumphent coelestia. 125 Neque enim ideo mortuus est Christus, vt opes, vt copiae, vt arma reliquaque illa mundani regni tragoedia, quae quondam penes Ethnicos aut certe prophanos principes fuit, Ethnicis non ita multum absimiles, nunc sit penes sacerdotes aliquot. Ac mea sententia consultum fuerit, multo ante quam armis experiamur, illorum animos 130 epistolis ac libellis solicitare. Sed qualibus epistolis? Non minacibus, non tyrannicis, sed quae spirent vere paternam charitatem, quae Petri Paulique pectus referant ; quae non titulum modo praeferant apostolicum, sed èvépyetav resipiant apostolicam. Non quod nesciam fontem omnem ac venam Christianae philosophiae reconditam esse 135 in Euangelicis et Apostolicis literis, sed sermo peregrinus ac saepenumero perturbatus, tum figurae tropique obliqui, tantum habent difficultatis vt nobis etiam non raro sudandum sit priusquam intelligamus. Commodissimum itaque mea sententia fuerit si muneris hoe: viris aliquot iuxta piis ac doctis delegetur, vt ex purissimis 140 fontibus Euangelistarum et Apostolorum, ex probatissimis interpretibus vniuersam Christi philosophiam in compendium contrahant, ita simpliciter vt tamen erudite, ita breuiter vt tamen dilucide. Quae pertinent ad fidem, quam paucissimis articulis absoluantur. Quae ad vitam, item paucis tradantur, et sic tradantur vt intelligant 145 Christi iugum blandum et commodum esse, non asperum ; vt intelligant sese patres esse nactos, non tyrannos; pastores, non praedones; ad salutem vocari, non ad seruitutem pertrahi. Homines sunt et illi, nec ferrum aut adamantem gestant in pectore. Possunt mol147. esse om. H.