OCR
858] TO PAUL VOLZ 368 omnino sit eruditum. Sit sane parum acutus, modo sit pius. Non reddat instructos ad palestram Sorbonicam, modo reddat instructos ad tranquillitatem Christianam. Non faciat ad disputationem theologicam, modo faciat ad vitam theologicam. Quorsum autem attinet 35 hoc tractare quod nemo non tractat? Quis hodie non versatur in quaestionibus theologicis? aut quid aliud agunt gymnasiorum examina? Tot pene sunt in Sententiarum libros commentarii, quot theologorum nomina. Quis summulariorum modus aut numerus, aliud ex alio miscentium ac remiscentium, et pharmacopolarum 40 ritu ex nouis vetera, ex veteribus noua, e pluribus vnum, ex vno plura subinde fingentium ac refingentium? Qui fiet vt huiusmodi voluminum moles nos ad recte viuendum instituant, quae ne per omnem quidem vitam vacet euoluere? Veluti si medicus morbo praesentaneo laboranti praescribat, vt Iacobi a Partibus libros ac 45 reliquos his adsimileis omneis euoluat, illic reperturus quo valetudinem sarciat. At hunc interea mors occuparit, nec erit cui possit succurri. In tanta aetatis fugacitate parato promptoque remedio est opus. Quot voluminibus praecipiunt de restitutione, de confessione, de 50 votis, de scandalis, deque aliis innumeris? Cumque minutatim excutiant singula, singula sie definiant quasi caeterorum omnium ingeniis diffidant, imo quasi Christi diffidant bonitati, dum pyrds praescribunt quid ille cuique facto vel praemii debeat vel supplicii ; tamen nec inter se consentiunt, nec aliquoties rem liquido explicant, 5 si propius consulantur. Tanta est vel ingeniorum vel circumstantiarum varietas. Porro, vt omnia vere, vt omnia recte definierint, praeterquam quod ieiune frigideque tractantur ista, quoto cuique vacat tantum voluminum euoluere ? aut quis possit secum Aquinatis Secundae secundam circumferre? Et tamen nullius non refert 6o bene viuere, ad quod Christus omnibus aditum facilem esse voluit, non inexplicabilibus disputationum labirynthis, sed fide syncera, charitate non ficta, quam comitatur spes quae non pudefit. Postremo, versentur in magnis illis voluminibus magni rabini, qui pauci sint oportet; at nihilo secius interim imperitae multitudini, pro qua 65 mortuus est Christus, consulendum est. Praecipuam autem Christianae pietatis portionem docuit, quisquis ad huius inflammauit amorem. Sapiens ille Rex filium instituens ad veram sapientiam, 50. de votis add. H. 57. vt post vere om. N. 39. summulariorum Cf. Ep.531.152n. 1498, with a preface by John Lascaris. 45. a Partibus] Jas. Despars (1380 See GE. 88 n. and Chevalier. | 3 Jan. 1458) of Tournay, canon of Notre 60. Secundae] sc. partis partem, of Dame at Paris 1447. Hisedition of Avi- Aquinas’ Summa Theologiae. cenna, prepared 1432-42, was printed 63. spes] Cf. Rom. 5.5. by Trechsel and Clein, Lyons, 24 Dec. 66, mortuus] Cf. 1 Cor. 8, rz.