OCR
362 LETTERS OF ERASMUS [1518 needs recording ; and as it reproduces the marginalia of the Froben editions of the Enchiridion, I have concluded that it was copied from one of them, and have not been at pains to collate the whole. This preface is to be added to the list of translations from Erasmus made by Spalatinus ; ef. Ep. 501 introd. It appeared in 1521 with a preface rg April 1520, addressed to Bernard of Hirschfeld (Ep. 611. 30 n.).] REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC D. D. PAVLO VOLZIO, RELIGIOSISSIMO ABBATI MONASTERII QVOD VVLGO DICITVR CVRIA HVGONIS, DES. ERASMVS ROTERODAMVS S. Qvanevam libellus ille cui titulum fecimus Enchiridion militis Christiani, quem olim vni mihi et amiculo cuidam prorsus ava\gafyru scripseram, minus displicere coeperit, pater integerrime, posteaquam tibi tuique similibus video probari— quibus, vt estis ipsi pia doctrina et docta pietate praediti, scio nihil probari quod non iuxta pium sit atque eruditum—tamen propemodum etiam placere coepit, vbi video toties iam excusum formulis semper veluti nouum efflagitari, si modo mihi non omnino blandiuntur typographi. Verum illud rursus saepenumero male habet animum meum quod olim amicus quidam 10 eruditus salsissime dixit, ludens quidem ille, sed vtinam non perinde vere ac salse: in libello plus conspici sanctimoniae quam in libelli autore. Idque eo grauius etiam fero, quod idem vsu venit in eo cui mutando potissimum hoc laboris suscipiebatur ; siquidem et is adeo se non reuulsit ab aula vt multo altius indies immergatur, qua 15 pietate nescio, sed omnino, quod ipse fatetur, magna calamitate. Nec me tamen admodum miseret amici, quo vel fortuna magistra resipiscat aliquando, qui nostris monitis parere noluerit. Me vero, licet semper huc enitentem, tot casibus, tot tempestatibus meus exercuit genius, vt Vlysses Homericus prae me Polycrates quispiam 20 videri possit. Et tamen eius laboris me non omnino poenitet, si tam multos extimulat ad verae pietatis studium. Nec ipse tamen videor modis omnibus insectandus, si monitis meis parum respondeo. Primum, est aliqua pietatis pars ex animo velle pium fieri; neque reiiciendum 25 opinor pectus talibus intentum cogitationibus, etiamsi conatum aliquando destituat successus. Semper hoc agendum in omni vita, et crebro retentatum succedet aliquando. Bonam autem itineris perplexi partem confecit, qui viam probe didicit. Nihil igitur me mouent quorundam scommata, qui libellum hunc ceu parum eru30 ditum aspernantur, et qui vel ab elementario quouis scribi possit, quod nihil tractet Scoticarum quaestionum ; quasi sine his nihil n 8. omnino add. H. 14. qua a; quanta H. 22. videor add. H. 2, amiculo) Cf. Ep. 698. 19. Polycrates] Perpetua prosperi7. toties] See Ep. 93 introd. tate vsus : a în marg. ; cf. Hdt. 3. 39, 4%