OCR
274 LETTERS OF ERASMUS [1518 195 si mox ipsum fieri nequit, nondum plane abstersis animis, tametsi compositis, certe vt praeterita silentio atque, si fieri possit, obliuione obruatis. Quanquam magnorum autorum exemplo honeste fieri potest vt in aliquibus tuis illiusque scriptis hoc vulnusculum vestrae famae cicatrice aliqua honesta vel splenio solerter obducatur, hominesque docti intelligant contentionem hanc potius quam offensionem animorum fuisse. Neque vero cum ea ad te scripsi, tam praeterita reprehendere volui, quae iam teneri non poterant et potestatem tuam exierant, quam inhibere gliscentem contentionem nisus sum, ne vltra modum cresceret: quanquam id tu aliter interpretaris, vt 205 mihi semper inique suspicax es. Est etiam apud nos in vniuersum hac de vestra dissensione sententia, magis vt viri boni grauesque doleant intemperias quasdam rei literariae aduersas inter vos has turbas excitauisse, quam vt alterum facile damnaturi sint et alterum absoluturi, maximeque exoptent vos in gratiam redire. Hoc modo 210 fortasse nobilis illa contentio inter Hieronymum Ruffinumque coaluit, sed peruicacius atrociusque exarsit. Vsque adeo humanum est peccare, idque fert humana conditio, vt in viris alioqui summis haec culpa luculenter deprehendatur; cum contentionis blandimenta rationi obrepentia ita hominem prouexerint in peruicacem animum, 215 vt secus quippiam ille potius de sua existimatione consulat quam, motus irrumpentes animi inhibeat. Equidem, mi Erasme, vt iam simpliciter tecum loquar, quum haec primum intellexi, non condolescere tibi Fabroque non potui: qui post tot stipendia in statiuis Palladis emerita in sua vterque statione, 220 quum omnes iam iuniorum seniorumque centuriae dignos vos esse censerent qui nostrarum cohortium ordines duceretis, nescio quo sinistro genio impulsore in ordinem vos rursus propemodum coegistis. Qui si etiam pergeretis obfirmatis animis indulgere et ad simultatem vsque apertam pertinaciter contendere, vererer ne grauium bono225 rumque praerogatiua aere nos laudis et gloriae tandem dirutum iret. Ille etsi mihi iam olim amicus magis quam familiaris et consuetudine vitae consiliorumque commercio deuinctus, rationem consilii sui viderit. Tu vero, qui mihi cognitionem huiusce negocii alteris iam literis detulisti, si tibi constare vis et me lucrifacere, quo in partes 230 tuas transeam, in obtemperantis habitum te vt componas necesse est, etiam si cordis ore reclames surdisque dentibus infrendas, Itaque apage illud ex tuis literis, ‘Tu si hic sis, mi Budaee, aliter aliterque sentias.’ Etenim hac de re sic censeo: Cum vitae humanae ea sit in vni201 o 203. nisus E: uisus H. 206. hac E: ? haec. 222, vos N: nos E. 228. alteris] Cf. 1. 34 n. and Ep. 778. 232. Tu si hic] Cf. Ep. 778. 172: