Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0312
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 313 [313]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0312

OCR

810] FROM WILLIAM BUDAEUS 275 uersum conditio vt quo quisque exactius atque etiam innocentius rationes suas instituerit, eo plura fere sibi negocia exhiberi a casuum temeritate sentiat, quae mortales ipsa miseros sursum deorsumque versat, noxa scilicet illa tenebrarum praeside in omneis occasiones peruigili intentione imminente, quae prouideri ab homine nequeunt; tum vero nostrae sortis hominibus incessere plerunque solet improbeque blandiri parens illa discordiae contentio, quae in deorum olim conuiuio aureum illud malum inscriptum ‘ý ka) Aaßéro’ prouoluisse in medium dicitur: dociles tandem ipsa homines Epimetheos faciens, quo tu me nomine taxauisti. Huius rei insigne clarumque documentum Homerus, ingeniorum decus, velut iracundiae et contentionis antidotum posteritati reliquit; apud quem, vt nosti, Iliados duodeuicesimo Achilles ob id moerens, quod iusto pertinacius animo suo irato indulsisset, quanquam insigni iniuria ab Agamemnone affectus, errore tandem intellecto pertinaciam contentionis iraeque detestans ita inquit : ‘Os épis ek Te Ocdv è T avðpømov dróňoro Kat xOdos, ds T ébémke moňúgpová wep xaderfvar, "Os te moàd yAvKiwy péAvtos KaraderBopévoro *Avopav ev arnbecow ackerar Mure karvs. Proinde velim te ita esse animo comparatum vt, etiamsi Faber certamen instaurare institerit—id quod falso rumore persuasus expectas—, tu tamen hac de re conquiescere tibi imperes. An vero si ille iniquior esse et proteruior contra ingenii sui naturam constituerit, vt suis impulsoribus morem gereret, tu quoque cum eo contendere turpi certamine confestim connitereris? nec istam tuam existimationem decorumque personae tuae respiceres? Quam legem cum in te sanciam, non ita priuilegium de te fero yt me non eadem ipsa lege teneri velim. Etsi enim nouerim homines doctos et autoritate praeditos in animum induxisse suis me scriptis carpere, nonnullos etiam iam id fecisse aeditis libris sciam; mihi tamen semel ita imperaui, huic meae sententiae ratae, fixae, confirmatae acquiescere, vt nihil illis respondeam, nisi si mihi silentium vitio verti videam aut luculente fraudi futurum. Idque mihi vt faciam, autores sunt et imperatores amicorum iuratissimi simul et grauissimi. Neque enim iam ista me iuuant quae sine acerbitate genium nullum habent, neque mitis est mansuetique ingenii ea digladiatione oblectari quae sine luculento vulnere plausum mereri nequit. Et est ea natura contentionis vt plus ad stomachum ea faciant quae plus fellis quam 253. “Os 7€ E : “Qs Te F. 263. enim E: omnino H. 268. luculentę H : Juculentae N. Cf. Ep. 906. 397- sunt F: sint E. 273. ea scripsi : eius E. 244. taxauisti] Ep. 778. 108. 246. Iliados] 18. 107-10. T2 2 Y DI D

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1515 px
Image height
2490 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
912.43 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0312.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0312.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit