195 si mox ipsum fieri nequit, nondum plane abstersis animis, tametsi
compositis, certe vt praeterita silentio atque, si fieri possit, obliuione
obruatis. Quanquam magnorum autorum exemplo honeste fieri potest
vt in aliquibus tuis illiusque scriptis hoc vulnusculum vestrae famae
cicatrice aliqua honesta vel splenio solerter obducatur, hominesque
docti intelligant contentionem hanc potius quam offensionem ani¬
morum fuisse. Neque vero cum ea ad te scripsi, tam praeterita
reprehendere volui, quae iam teneri non poterant et potestatem
tuam exierant, quam inhibere gliscentem contentionem nisus sum,
ne vltra modum cresceret: quanquam id tu aliter interpretaris, vt
205 mihi semper inique suspicax es. Est etiam apud nos in vniuersum
hac de vestra dissensione sententia, magis vt viri boni grauesque
doleant intemperias quasdam rei literariae aduersas inter vos has
turbas excitauisse, quam vt alterum facile damnaturi sint et alterum
absoluturi, maximeque exoptent vos in gratiam redire. Hoc modo
210 fortasse nobilis illa contentio inter Hieronymum Ruffinumque coaluit,
sed peruicacius atrociusque exarsit. Vsque adeo humanum est
peccare, idque fert humana conditio, vt in viris alioqui summis haec
culpa luculenter deprehendatur; cum contentionis blandimenta
rationi obrepentia ita hominem prouexerint in peruicacem animum,
215 vt secus quippiam ille potius de sua existimatione consulat quam,
motus irrumpentes animi inhibeat.
Equidem, mi Erasme, vt iam simpliciter tecum loquar, quum haec
primum intellexi, non condolescere tibi Fabroque non potui: qui
post tot stipendia in statiuis Palladis emerita in sua vterque statione,
220 quum omnes iam iuniorum seniorumque centuriae dignos vos esse
censerent qui nostrarum cohortium ordines duceretis, nescio quo
sinistro genio impulsore in ordinem vos rursus propemodum coegistis.
Qui si etiam pergeretis obfirmatis animis indulgere et ad simultatem
vsque apertam pertinaciter contendere, vererer ne grauium bono¬
225 rumque praerogatiua aere nos laudis et gloriae tandem dirutum iret.
Ille etsi mihi iam olim amicus magis quam familiaris et consuetudine
vitae consiliorumque commercio deuinctus, rationem consilii sui
viderit. Tu vero, qui mihi cognitionem huiusce negocii alteris iam
literis detulisti, si tibi constare vis et me lucrifacere, quo in partes
230 tuas transeam, in obtemperantis habitum te vt componas necesse
est, etiam si cordis ore reclames surdisque dentibus infrendas,
Itaque apage illud ex tuis literis, ‘Tu si hic sis, mi Budaee, aliter
aliterque sentias.’
Etenim hac de re sic censeo: Cum vitae humanae ea sit in vni¬