OCR
810] FROM WILLIAM BUDAEUS 278 exierunt, hominum memoriae exi merentur, tuque rem ipsam arbitrii 1 tantum tui, non etiam tui studiosorum, esse velles, omnino te, vt parcissime loquar, ita comparaturum vt grauitate et moderatione superiorem videri quam verborum et altercationum subamara vicissitudine praeoptares. Neque non Fabro itidem rem poenitendam videri existimo, qua est animi probitate ; vt tu ipse agnouisse alioqui 160 te fateris, qui etiam hune casum noxae Homericae tribuis, ye, vt inquit ille, kar’ dvdpòv Kpdara Pave Bidrrovo? dvOpérovs. Neque quiequam est quod minus credam quam ipsum Apologiae tuae responsurum, etsi temerarius rumor istuc vsque manauit, vel tuorum fortasse nimium sedula suspicio confinxit, Fabrum quippiam huiusce- 165 modi moliri: quem etiam audio non subdole, non figurate, non brovAws, non repentina demutatione, sed bona fide, sed constanter et asseuerantis vultu scripta tua laudare, quanquam Apologiae tuae infensus sit fortasse. Quis enim miretur te illi in eo non placere in quo tu tibi displices ? vt et ex literis tuis intelligo, in quibus inuitum 170 te id certamen suscepisse satis significare mihi videris. Vide quam aperdàs 78 775 pdlas ducatm vtar, eb quam THY Gyav TavTryy ééouotar familiaritatis vsurpem. Video iam quam mihi infensus sis, cum hoe legis, qui tam iniquum tibi iudicem me praebeam, cum tu me tamen aequissimum in epistola tua voces, ôs émırpépavrós wou THY 175 Siartéy por THS diAoverktas ðv kareðryoa ood Tov ayéva Tovrovi, TOY tpiv mepiorovoacroy : vt ne appellare quidem quenquam iudicem alium fortasse possis, qui mihi arbitrium hoc omnino permiseris, ne Budaeum quidem ipsum rév ye voÙv Tporéyovra Tois Tò Tod amodoynbeiow, id quod tibi demum saluum esse voluisti. Enimuero, inquis, iniquissime et praeter tuos mores facis. Ne igitur me lacesseres, qui scripta tua me deiecisse calumniaris et Copiam tuam extenuasse frementibus tuis amicis. In quo vtrum aequitatem tuam desyderare debeam, alias fortasse videro ; qui ignorare non potes quid de te scriptisque tuis senserim ac scripserim. 185 Verum vt ad seria tandem veniam, velim ita existimes, iudicium meum de vestra illa dissensione adhuc in mea esse potestate. Etsi tu enim rem mei arbitrii quadantenus esse voluisti, tamen ille fortasse hance subire iudicii aleam nolit, qui etiam, vt suspicor, aequiorem me tibi credit; cum tu diuersam opinionem habeas, qui me in tua epistola suspecti postulare non cessas, vt iuris verbo loquar. Sed etsi vterque ex compacto arbitrium mihi hoc deferatis, haud libens susceperim. Quod si me autorem non respuitis, cupide id suaserim, vt denuo in futurum amicitiae officia colatis: id quod n 80 "n m 9c 170. ex add. F. 174. hoc E: haec F, 161. Homericae] Il. 19. 93,4. 175. aequissimum ] Cf. Ep. 778. 82. 170. inuitum] Cf. Ep. 778. 54 seq. 180, voluisti] Ep. 778. 316-8. ALLEN III T