condonassem vel amiciciae nostrae vel Christiano pudori vel studio¬
rum vtilitati. Caeterum impietatis calumniam agnoscere cum primis
ipsa prohibet pietas. Satius igitur esse duxi Gratiis alicubi non
satisfacere quam Christi dignitatis labefactator et hostis videri: nam
hac persona ille me produxit in theatrum. Quanquam hoc interim
Gratiis datum est, quod a iure talionis abstineo, cum mihi in manu
esset eo vti; quod contumeliam a me depulisse contentus nihil in
illum criminis regero ; quod aduersus actorem criminaliter agentem
ciuiliter me defendo.
Et tamen sunt, si superis placet, quibus Apologia mea censeatur
aculeata: quasi vero letalibus spiculis impetitus impetentis caput
supplex debuerim blandiciis demulcere, ne seuire pergeret. Ego
neutram sententiam nec in annotamento nec in Apologia refello, cum
105 possem eam quam Faber solam vult esse piam, vt impiam ac falsam
reiicere, idque applaudentibus, opinor, theologorum centuriis. Datum
hoc quoque ciuilitati. Quid igitur est quod nos admones, optime
Budaee? An, vt Epimetheus quispiam, iam peracto negocio mones
ne suscipiatur negocium, et euersa Troia doces non fuisse rapiendam
110 Helenam? Quid mecum optes video, quid admoneas non satis
intelligo, nisi forte obiurgationem vocas admonitionem. At si
obiurgas, sine causa obiurgas: sin mones, sero mones. Infelici¬
tatem meam agnosco, qui in hoc certamen sim coactus descendere,
a quo semper abhorrui, nec nisi vnico hoc telo pertrahi potuissem.
115 Culpam non agnosco, imo modis omnibus culpandus eram, si ad
impietatis crimen obmutuissem, quod nemo sanctissimorum etiam
patrum non acerrime propulsauit. Atque vtinam, mi Budaee, tem¬
pestiuus monitor adfuisses, et Fabrum amicum ab illa tam non
amica prouocatione coercuisses! At posteaquam ille praeter alia
120 conuitia me fecerat ‘in Christum contumeliosum ’, ‘intelligentiae pro¬
pheticae subuersorem’, ‘aTudaeis stantem’, ‘Christi dignitatem indigne
deiicientem ’, ‘Spiritui aduersantem ’, ‘ carni literaeque adherentem ’,
‘inconsistentia, sese vndique elidentia loquentem, et non vnis Anticyris
digna’, idque aduersus Christi gloriam ; posteaquam se fecerat gloriae
125 Christi propugnatorem, me aduersarium, periculum etiam mihi de¬
nuncians, si dictis pertinaciter adhererem, hoc est nisi vellem ralw¬
wdety (nam his atque aliis hoc genus facetiis Faber ille natura mitis ac
blandus, tum Erasmo non semel amicus, ludit in amicum vnice
charum) :—haec igitur, inquam, atque eiusmodi multa posteaquam
130 in me non minus inimice quam falso scripserat, ac mediis suis com¬