mentariis infulserat, atque vno me ignaro per orbem terrarum
sparserat, (Age, rem omnem tui facio arbitrii, agnosco legem amici¬
ciae; citraomnem exceptionem sequar tuum vel consilium veliudicium)
quid censes faciundum? An hoc suadebis amico, vt pro honore
mihi habito gratias agam Fabro? an potius vt dissimulem me scire
quid ille scripserit ?—sed quis istuc crediturus est, libris nusquam
non diuulgatis? quis credet vnum me nescire quod ad me vnum
pertinet, cum id nemo nesciat ?—an potius vt rem silentio tegam,
hoc est vt non apud vnum iudicem sed apud vniuersum orbem
capitis accersitus nihil aduersario respondeam et totam accusationem
agnoscam ?
Sed parum est candidum, inquis, cum amico contendere. Verum
obsecro te, candidum est sic amicum immerentem impetere? Amicus
est Faber, sed qui sic incessit amicus esse desiit. Etiamsi vere
lapsus essem, erat hoc parae amicitiae tegere probrum amici et
priuatis literis admonere. Nee ipse vnquam ab illo dissensurus
eram in Nouo Testamento, nisi iudicassem hic nullam illius gloriae
labem aspersum iri. Etiamsi ipse nec lesus ac prouocatus amiciciam
violaui; nec vnquam, quantum erit in me, violaturus sum. Vitam
amicitiae impendere laudi datur ; at in Christum haberi blasphemum
in amici gratiam non solum extremae dementiae sit verumetiam
summae impietatis. Finge patrem aut fratrem esse Fabrum, non
solum amicum; ne patri quidem aut fratri, opinor, tantum tribu¬
endum esse censebis vt in illius gratiam Christi aduersarius haberi
velim. Imo si simul et cardinalis et frater mihi fuisset Faber,
arbitror officii mei fuisse calumniam non ferendam repellere, prae¬
sertim modis omnibus innoxius. Et tamen ita repello vt ille victus
tantum inhumanus sit, impium non faciam ; illud quoad licet agens,
nequis de aduersario meo peius sentiat.
Tam quod scribis hactenus nobis pro veritate depugnatum esse,
rem in posterum facile tegi posse: neuter, mi Budaee, pro veritate
depugnauit, cum ille me fecerit aduersarium, vbi steterim ab ipso.
Nec ego in Apologia quid sentiam aperio—neque enim erat necesse ;
tantum illius in me directa tela propello. Neque spes est rem tectum
iri posse, cum illius volumina iam per Hispanias, Gallias, Italiam,
Germaniam ac Britanniam passim obambulent, vt iam nec illi sit
integrum premere quod scripsit, neque mihi dissimulare defensionem.