OCR
224 LETTERS OF ERASMUS [1518 condonassem vel amiciciae nostrae vel Christiano pudori vel studiorum vtilitati. Caeterum impietatis calumniam agnoscere cum primis ipsa prohibet pietas. Satius igitur esse duxi Gratiis alicubi non satisfacere quam Christi dignitatis labefactator et hostis videri: nam hac persona ille me produxit in theatrum. Quanquam hoc interim Gratiis datum est, quod a iure talionis abstineo, cum mihi in manu esset eo vti; quod contumeliam a me depulisse contentus nihil in illum criminis regero ; quod aduersus actorem criminaliter agentem © on ciuiliter me defendo. Et tamen sunt, si superis placet, quibus Apologia mea censeatur aculeata: quasi vero letalibus spiculis impetitus impetentis caput supplex debuerim blandiciis demulcere, ne seuire pergeret. Ego neutram sententiam nec in annotamento nec in Apologia refello, cum 105 possem eam quam Faber solam vult esse piam, vt impiam ac falsam reiicere, idque applaudentibus, opinor, theologorum centuriis. Datum hoc quoque ciuilitati. Quid igitur est quod nos admones, optime Budaee? An, vt Epimetheus quispiam, iam peracto negocio mones ne suscipiatur negocium, et euersa Troia doces non fuisse rapiendam 110 Helenam? Quid mecum optes video, quid admoneas non satis intelligo, nisi forte obiurgationem vocas admonitionem. At si obiurgas, sine causa obiurgas: sin mones, sero mones. Infelicitatem meam agnosco, qui in hoc certamen sim coactus descendere, a quo semper abhorrui, nec nisi vnico hoc telo pertrahi potuissem. 115 Culpam non agnosco, imo modis omnibus culpandus eram, si ad impietatis crimen obmutuissem, quod nemo sanctissimorum etiam patrum non acerrime propulsauit. Atque vtinam, mi Budaee, tempestiuus monitor adfuisses, et Fabrum amicum ab illa tam non amica prouocatione coercuisses! At posteaquam ille praeter alia 120 conuitia me fecerat ‘in Christum contumeliosum ’, ‘intelligentiae propheticae subuersorem’, ‘aTudaeis stantem’, ‘Christi dignitatem indigne deiicientem ’, ‘Spiritui aduersantem ’, ‘ carni literaeque adherentem ’, ‘inconsistentia, sese vndique elidentia loquentem, et non vnis Anticyris digna’, idque aduersus Christi gloriam ; posteaquam se fecerat gloriae 125 Christi propugnatorem, me aduersarium, periculum etiam mihi denuncians, si dictis pertinaciter adhererem, hoc est nisi vellem ralwwdety (nam his atque aliis hoc genus facetiis Faber ille natura mitis ac blandus, tum Erasmo non semel amicus, ludit in amicum vnice charum) :—haec igitur, inquam, atque eiusmodi multa posteaquam 130 in me non minus inimice quam falso scripserat, ac mediis suis comIO o 94. igitur add. D. 106. opinor a?: omnibus al, 119. praeter alia conuitia add. D. 122. literaeque add. D. 123. sese a?8 : seque al: seseque F. 126. vellem a? : velim at, ro2. caput] Cf. Ter. Heaut. 762. 120. me fecerat] Cf. Ep. 659. 5 seq.